Epyllion

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Epyllion (Graece ἐπύλλιον) est breve carmen epicum, carmen quidem doctum, forma expolitum, curiose limae labore perfectum. Saepe hexametris componitur. Quamvis nomen saeculo secundo p.C.n. ortum sit, tamen carmina huius generis iam saeculo tertio a.C.n. Alexandria primus Callimachus Cyreneus composuerat. Theocritus et Moschus Syracusani poëtae etiam epyllia scripserunt.

Materia epylliorum plurimum mythologia, rectius singula e mythologia excerpta, quibus nonnulli saepe excursus illis re similes, vel exordio consimiles fine autem oppositi, adduntur.

Epyllion gratum doctoribus poëtisque Graecianis propter brevitatem, levitatem, formamque suam curatam.

Epyllia clara[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Catullus Haec pagina est stipula de poësi. Amplifica, si potes!