Versus aureus

E Vicipaedia

Versus aureus est genus proprium hexametri dactylici latini, quod videtur recentiori aetate ad versus Latinos censendos itemque componendos excogitatum esse. [1]

Cuius generis sit versus aureus[recensere | fontem recensere]

Versus aureus cum specie varie primum a grammaticis definitus esset, maiorem auctoritatem definitioni grammatici libri a Burles anno 1652 confecto adiudicatam esse videtur[2].

"Si quis versus constat ex duobus adiectivis, duobus substantivis et verbo tantum, primo quidem adiectivo consentiente substantivo primo, secundo vero cum secundo, et verbum in medio positum, dicitur versus aureus: ut
Lurida terribiles miscent aconita novercae . ( P. Ovidius Naso, Metamorph .
Pendula flaventem pingebat bractea crinem. " [3]

Hi versi autem more abVAB compositi sunt, in qua duo adjectiva in initio lineae et duo nomina in fine ordine inter se ponuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. K. Mayer, "The schoolboys' revenge: how the golden line entered classical scholarship", Classical Receptions Journal, Volume 12, Issue 2, April 2020, Pages 248–278, https://doi.org/10.1093/crj/clz029 Sed nota bene hoc opus quod ex contrario contendit versum aureum a primis poetis Latinis notum et scriptum esse Seppo Heikkinen, "From Persius to Wilkinson: The Golden Line Revisited", Arctos : Acta Philologica Fennica 49 (2015), pages 57-77..
  2. Edward Burles, Grammatica Burlesa. London 1652, p. 357. Facsimile edition, ed. R. C. Alston, in the series English Linguistics 1500-1800 (A Collection of Facsimile Reprints), 307. Menston, England: Scholar Press Ltd. 1971.
  3. Fons huius versus ignota est. Invenitur primum in 1584 in John Withals, A Dictionary in English and Latine ... Recognized by Dr. Evans ... and then by W. Clerk. And now at this last impression enlarged, etc. United Kingdom: T. Purfoot, 1584 p. 70. et in p. 214 of 1602 edition in Google Books. Multi versus aurei editioni anno 1584 adjuncti sunt (versus adjucti con signo ¶ vel ⁋ annotantur) ut in titulo describitur: "Now Lastlie Augmented with More than Six Hundred Rythmical Verses, Whereof Many be Prouerbiall, some Heretofore found in Old Authors, and Othersome Neuer before this Time Seene Or Read in the Latine Tongue, as Having their Originall Grace in English." Hic versus deinde hoc in opere invenitur, John Clarke Manu-ductio ad artem carmini-ficam, seu dux poeticus included in his Formulæ oratoriæ in usum scholarū concinnatæ, unâ cum orationibus, declamationibus &c., dé collocatione oratoria et artificio demum poetico, præceptiunculis. quarta editio longé et auctior et emendatior. (Manu-ductio ad artem carmini-ficam, seu dux poeticus.). Excudebat A.M. Augustine Mathewes impensis Roberti Mylbourne: Londini. 1632.link to 1637 edition