Herbarium Carrarense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prima pagina Herbarii Carrarensis, malum Medicam (Citrus medica) depingens. Bibliotheca Britannica MS. Egerton 2020 f. 4r

Herbarium Carrarense,[1] Italiane Erbario Carrarese ab eruditis appellatum, est liber manuscriptus ante annum 1404 confectus hodieque in Bibliotheca Britannica siglo Egerton 2020 servatus. Textum continet operis "Serapionis iunioris" (ita dicti) De simplici medicina Italiane ab Iacobo Philippo de Padua conversum, cum imaginibus novis summa arte pictis. Liber Francisco II de Carraria[it] domino Patavii artificumque patrono dicatus est. Ulysses Aldrovandus Bononiensis saeculo XVI librum possedit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. Ineichen, ed., El libro agregà de Serapiom, volgarizzamento di frater Jacobus Philippus de Padua. 2 voll. Venetiis: Istituto per la collaborazione culturale, 1962–1966
  • Sarah Kyle, Medicine and Humanism in Late Medieval Italy. The Carrara Herbal in Padua. Londinii: Routledge, 2017

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Herbarium Carrarense spectant.