Gustavus Courbet

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gustavus Courbet, Imago a Nadar capta

Gustavus vulgo Gustave Courbet (natus Ornaci iuxta Vesuntionem die 10 Iunii 1819; mortuus La-Tour-de-Peilz in Pago Valdensi die 31 Decembris 1877) fuit clarus pictor sculptorque Francogallus et Realismi fautor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Museum Courbet, Ornaci

Propositum erat Gustavum iurisprudentiae studere, qui Lutetiae se magis picturis dedisse dicitur. In principio fuit in officinis Caroli de Steuben et Nicolai Augusti Hesse, postea ipse in Museo Lupariensi in veterum opera intentus erat, inter quos maxime Hispanica ei placebant. Naturalismo se adhaesit et praesertim plagas, facias et mores pinxit: pro artificiis habitus burgensem et rusticum sibi eligebat. Opera magna iuventutis portabant titulos Viri cum zona (effigies suimetipsius) et temporis Post cenam Ornaci (1849) et vestigia classicorum studiorum utique prae se ferebant.

Sed iam anno 1851 in operibus Exsequiarum Ornaci et Latomorum modernitatem et naturalismum amplexus est. Artificia cum Romanticismum tum classicismum respuentia rem ipsam veram pro re ficticia imponebant. Ut quam vehementissime opiniones generales tunc validas vetaret argumenta leviora praetulit de: Agricolis ebriis ad Flagny (1852), Mulieribus se lavantibus (1853), de Luctantibus circensibus (1853), de Femina cum psittaco (1866) de Dominulis Sequanensibus (1857).

Contumacia in vetustis reprehendendis augebat et mox motionibus revolutionariis interfuit, ubi e.g. Petrum Iosephum Proudhon et Aemilium Zola sequebatur. Velut pictor ad instar scriptorum ideas novas tam politicas quam morales promovebat. Vanitas fecit, ut honorem Legionis Honoris[1]refutaret et Commune Parisiorum anni 1871 fovebat. In istis circulis tamquam praeses commissionis de artibus Columnae Vendôme demolitionem iussit. Cum postea de flagitio illo iactanter gloriaretur, anno 1877 condamnatus est. Poenae se sustulit in Helvetiam confugens.

Grativudo[recensere | fontem recensere]

Maximi momenti in eius creationibus sunt plagae cum bestiis de: Venatione caprearum (1861), de Certamine cervorum (1861), de Caprearum quiete (1866), de Venatione vulpium, de Cervo in aqua. In tabulis citatis animi fortitudo et pingendi illecebrae concordes sunt atque consensum plenum reddunt. Quoad naturalismum Eduardus Manet, impressionistae eiusque successores eum superavisse videntur.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Fabrice Masanès: Gustave Courbet 1819-1877. Der letzte Romantiker. Taschen Verlag, Coloniae Agrippinae 2006, ISBN 978-3-8228-5680-2
  • T. J. Clark: Image of the People: Gustave Courbet and the 1848 Revolution. 1973
  • Ferdinand May: Gustave Courbet – der Mann der die Vendomessäule stürzte. Historiuncula, Urania Universum, vol 14, 1968, p. 171–183
  • Marie Luise Kaschnitz: Die Wahrheit, nicht der Traum. Das Leben des Malers Courbet. Insel Verlag, Francofurti 1978, ISBN 3-458-32027-X
  • Nicola Minich: Gustave Courbet in Künstlerromanen. Verlag Dr. H. H. Driesen, Taunusstein 2001.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. His verbis praemium negavit: Post mortem meam omnes dictanto: istum virum numquam scholae, ecclesiae, institutionum, academiae quarunquam participem fuisse; neque - ante omnia! - gubernii cuiusquam!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gustavum Courbet spectant.