Guettarda speciosa

E Vicipaedia
Guettarda speciosa

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Rubiaceae 
Subfamilia : Cinchonoideae 
Tribus : Guettardeae 
Genus : Guettarda 
Species : G. speciosa 
Guettarda speciosa 
L.  
Territorium

Guettarda speciosa, vulgo gardenia litorea et lignum zebrae, est species fruticis in familia Rubiacearum, quae habitat litora regionum tropicarum in Oceano Pacifico: Melanesiam, Micronesiam, Polynesiam, Indonesiam, Malaysiam, etiam medias septentrionalisque Terrae Reginae et Territorii Septentrionalis oras in Australia, et adeo orientalem Africae oram. Planta ad 6 metra elata in harena supra lineam aestus crescit, et albos flores suaveolentis et magna folia cum venis prominentibus habet.

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Pteropi floribus fructibusque vescuntur, et ergo sunt vector qui semina dispergit.

Usus[recensere | fontem recensere]

Indigenae Australiae septentrionalis foliis varie utuntur: alimentum tenere, et calefactis lenire capitis et ossium dolores.