Antonia Albert

E Vicipaedia
Wikidata Antonia Albert
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Iunii 1901; Varasdinum
Obitus: 8 Iunii 1992; Marburgum
Patria: Germania, Croatia
Libri seriei "Beletraj kajeroj de Stafeto" ubi leguntur et opera Antoniae Albert nonnulla

Antonia Albert (natus die 16 Iunii 1901 Varasdini, mortua die 8 Iunii 1992 Marburgi) Croatica-Germanica esperantista et paedagoga fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Scholam Mursae frequentavit et postea Agrani philosophiae studuit. Ibidem anno 1935 absolutorium universitarium adepta est ut fieret gymnasii profestrix. Usque annum 1948 magistrae munere fungebatur. Anno 1952 sese aggregavit Societi Croaticae de artibus applicatis (Societo de Artistoj - Aplikita arto) et expositiones Agrani et Albae Graecae fecit.

Fautrix rerum Esperanticarum autem creata est anno 1956. Carmina in variis periodicis publicavit et bis praemia ei tributa sunt in Certaminibus bellarum artium ab Universali Societate Esperantica (UEA) conclamatis: honorata sunt eius pedestria praetitulata La Corrida (1958) et Neniam plu (1959)[1]. Symbolas dedit ad collectionem Reeĥoj (1961) et Utafesta poemaro (1966). Carmen eius Vokaloj in Anthologiae Esperanticae tomo Poemoj 1887-1981 receptum est. Nonnulla in lucem prolata sunt etiam in commentariis Nicopolitanis praetitulatis "Nica Literatura Revuo".[2] Cursus linguae Esperanticae moderata est Agrani et in Dania.[3]

Annis 1960 ineuntibus in Germaniam commigravit, civis Germanica facta est et participavit in multis Universalibus congressibus (ultima vice anno 1988).

Ingenium multarum artium ei donatum erat. Operi fundato de bellis artibus UEA pecunias multas dedit; sine nomine saepissime et alia instituta Esperantica adiuvabat. Tamen longe noluit patronam fieri conclavis in Grapheo centrali UEA Roterodami sito.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Elenchus victorum in carminibus pingendis Esperanticis
  2. Carmen La blua virino, carmen in serie praetitulata Koloroj
  3. Cf. brevissimam biographiam apud Reeĥoj - jugoslavia poemaro, in serie "Beletraj kajeroj de Stafeto" (8), Lagunae 1961, p. 103

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Josip Pleadin: Biografia leksikono de kroatiaj esperantistoj, Đurđevac: Grafokom 2002, ISBN 953-96975-0-6