E@I

E Vicipaedia
Signum E@I
Participes seminarii cuiusdam mense Novembri 2006 Brunnae celebrati

E@I (Anglice: Education@Internet, in principio Esperanto@Internet) institutio sui iuris iuvenum est quae linguae Esperanticae fautoribus succurrat in eventibus disponendis. Informat de lingua Zamenhofiana et optimis instruendi methodis. Universalis Societas Esperantica cooperationes artissimas cum hominibus gregis E@I iniit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inofficialiter laborabant iam ex anno 1999, sed ascriptio in albo publico haud ante annum 2005 facta est. Varia sunt incepta huius associationis. Ex anno 2011 apud deutsch.info suggestum publicum in lingua Theodisca ediscenda creatum est, una cum septem sociis inter quos sic dictum Institutum Austriacum. E@I seminaria quoque moderatur et in rebus Vicipaedianis operam dat. Praeses eius est Petrus Baláž, auxilium fertur ab opere fundato Esperantic Studies Foundation.

Incepta interretialia[recensere | fontem recensere]

Varia incepta paedagogiae linguisticae curantur, e.g.

  • Lernu! - ad discendam linguam Esperanticam (inde ab anno 2000)
  • russky.info - ad discendam linguam Russicam
  • Slovake.eu - ad discendam linguam Slovacam
  • mluvtecesky.net - ad discendam linguam Bohemicam

Recentioribus annis etiam res extra Esperantica promoventur, quibus pecuniae hauriuntur ex aerario Commissionis Europaeae.

Septimana studiorum Esperanticorum aestiva[recensere | fontem recensere]

Valde diligitur tempus aestivum ad discendsa res, unde ab anno 2007 ista septimana quotannis in Slovacia datur. Anno autem 2014 insuper in Russia haud procul a Moscua altera septimana proposita est.

En locos ubi iam celebrabatur talis septimana didactica: 2017 in Banská Štiavnica, 2015 Martinopoli, 2014 in Koltishevo/Russiae, 2014 et 2012 et 2011 Nitriae, 2013 Martinopoli, 2010 in Piešťany, 2009 et 2008 in Modra-Harmónia, 2007 in Pribylina.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad E@I spectant.