Graecia Romana
Appearance
Graecia Romana est tempus historiae Graecae ab anno 146 a.C.n., cum Corinthii a Romanis victi sunt, usque ad annum 330, quo imperator Constantinus I pristinam urbem Byzantium, in novum imperii caput exstructum, primo Novam Romam, deinde Constantinopolim, nominavit.
Romani et Graeci ante Graeciam occupatam (saeculo tertio ad 146 a.C.n.)
[recensere | fontem recensere]- Magna Graecia
- Pyrrhus Epirotes: Bella Pyrrhica (280-275 a.C.n.)
Polybius 1,6,7:
- (Romani) igitur quum bellum hoc fortiter sustinuissent, tandemque Pyrrhum cum suis copiis Italia expulissent, rursus illos, qui Pyrrhi sectam secuti erant, armis sunt aggressi eosque sui iuris fecerunt.[1]
- Foedus Aetolicum
- Anno 200 a.C.n. incolae Rhodi et Pergami auxilium Romanorum contra Macedoniam petiverunt, quam senatus Romanus provinciam declaravit. Anno 196 a.C.n. Titus Quinctius Flamininus, postquam Pilippum V apud Cynoscephalas 197 a.C.n. devicit, libertatem Graeciae proclamavit.
- Pace Apamensi anno 188 a.C.n. icta magnae Asiae minoris partes sub dicionem Romanorum venerunt.
- Lucius Aemilius Paullus Macedonicus post pugnam ad Pydnam commissam (168 a.C.n.) pristinum regnum Macedonicum in quattuor provincias divisit, urbes delevit, multitudinem hominum in servitutem redegit.
- Anno 146 a.C.n. Corinthus a Romanis funditus eversa est.
Dominatio Romana (146 - 27 a.C.n.)
[recensere | fontem recensere]- Anno 146 a.C.n. regio rei publicae Romanae annecta est.
- Regnum Pergamenum anno 133 testamento regis Attali II, qui erat ultimus Attalidum, provincia Romana nomine Asia facta est.
- Romae diu ac saepe cum piratis pugnandum erat.
- Bellum Mithridaticum.
- Bellis civilibus Romanis in Graecia multae pugnae commissae, urbes deletae sunt.
Provincia Romana (27 a.C.n - 395 p.C.n.)
[recensere | fontem recensere]- Augustus bellis confectis Graeciam nomine provincia Achaia anno 27 a.C.n. senatui populoque Romano concessit.
- Hadrianus imperator sicut mulit Romani amator fuit bonarum artium Graecarum. Anno 125 Graeciam invisit et Panhellenium, comitiam civitatum in Graecia et Asia Minore, instituit.
- Ab anno 251 Graecia pluries a babaris vexata est.
- Usque ad annum 400 Graecia Christiana facta est.
- Anno 395 Imperio Romano Orientali attributa est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Polybii Historiarum reliquiae Graece et Latine (Parisiis 1880)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Fontes primarii
[recensere | fontem recensere]- Appianus Alexandrinus, Historia Romana (Ῥωμαϊκά).
- Cassius Dio, Historia Romana.
- Herodianus, Ab excessu Divi Marci (Τῆς μετὰ Μάρκον βασιλείας ἱστορίαι).
- Titus Livius, Ab urbe condita libri cum periochis.
- Marcus Aurelius, Meditationes sive Ad se ipsum libri.
- Plutarchus, Vitae parallelae (Βίοι παράλληλοι).
- Strabo, Geographica.
- Zonaras, Epitome historiarum (Ἐπιτομὴ ἱστοριῶν).
Litterae secundariae
[recensere | fontem recensere]- Ranuccio Bianchi Bandinelli: Roma. La fine dell'arte antica (pars II: Il Mediterraneo e l'Oriente), Corriere della Sera e Rizzoli libri illustrati, Mediolani 2005, p. 297-305 et 317-321.
- Pedro Barceló: Kleine griechische Geschichte. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadiae 2004, ISBN 3-534-17476-3.
- Maria Domitilla Campanile: Il mondo greco verso l'integrazione politica nell'impero, in: Storia Einaudi dei Greci e dei Romani, vol. 8, Il Sole 24 ORE, Mediolani 2008, p. 839-856.
- Adalberto Giovannini: La disintegrazione politica del mondo ellenistico, in: Storia Einaudi dei Greci e dei Romani, vol. 8, Il Sole 24 ORE, Mediolani 2008, p. 745-772.
- Erich S.Gruen: Egemonia romana e continuità ellenistiche, in: Storia Einaudi dei Greci e dei Romani, vol. 8, Il Sole 24 ORE, Mediolani 2008, p. 773-801.
- JeanLouis Ferrary: La resistenza ai Romani, in: Storia Einaudi dei Greci e dei Romani, vol. 8, Il Sole 24 ORE, Mediolani 2008, p. 803-837.
- Detlef Lotze: Griechische Geschichte. 6. editio. C.H. Beck, Monaci 2004, ISBN 3-406-45014-8.
- Franco Montanari: La letteratura greca in età imperiale, in: Storia Einaudi dei Greci e dei Romani, vol. 17, Il Sole 24 ORE, Mediolani 2008.
- André Piganiol: La conquete romaine, Presses Univ. de France, Parisiis 1974.