Latinitas bona

Epitome historiarum (Zonaras)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Epitome historiarum (Graece Ἐπιτομὴ ἱστοριῶν) est opus Ioannis Zonarae, saeculo XII ineunte scriptum. Ibi res gestas praecipue Byzantinas narrat a mundo creato usque ad annum 1118. Imagines imperatorum Romanarum Orientalium, penicillo factae, saepe reproducuntur ex exemplari huius textús saeculo XV manu scripto hodieque in Bibliotheca Estensi sub syllabo "Mutinensis Gr. 122" iacente.

Versio Aragonensis huius operis, titulo Libro de los emperadores que fueron en Grecia, iussu Ioannis Ferdinandi de Heredia magistri Hospitalariorum (qui ipse in Graecia militavit) die 5 Martii 1393 confecta est. Interpres huius textus fuit Nicolaus Hadrianopolitanus episcopus. Scriba fuit Bernardus de Iaqua, qui etiam, eodem patrono, versionem carminis historici exscripsit titulo Chronicon Moreae exscripsit.[1]. Ambo opera libro manu scripto autographo servantur Matriti in Bibliotheca Nationali Hispanica siglo MS 10131.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Teresa Shawcross, The Chronicle of Morea: Historiography in Crusader Greece (Oxonii: Oxford University Press, 2009. ISBN 978-0-19-955700-4) pp. 38-39 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
Philologica et critica
  • Maria Elisabetta Colonna, Gli storici Bizantini dal IV al XV secolo (Napoli: Armanni, 1956) pp. 139-142

Nexus interni