Roman numeral 10000 CC DD.svg

Geometridae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chiasma species W IMG 2775.jpg
Chiasmia species ex Ennominis

Subphylum : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Infraclassis : Neoptera 
Superordo : Endopterygota 
Ordo : Lepidoptera 
Macrolepidoptera 
Superfamilia : Geometroidea 
Familia : Geometridae 
Leach, 1815

Geometridae sunt permagna familia papilionum ordinis Lepidopterorum. Eorum nomen ex Graeco γῆ vel γαῖα 'tellus' + μέτρων 'mensura' derivatur, larvas attingens quae terram metiri videntur cum modo gibbo moventur.[1] Familiae sunt 23 000 fere specierum descriptarum,[2][3] quarum plus quam 1400 in sex subfamiliis solum in America Septentrionali endemicae sunt.[1] Una ex notissimis speciebus est Biston betularia, quae res multarum investigationum in genetica multitudinum est. Nonnullae geometridae sunt pestes infamae.

Adulti[recensere | fontem recensere]

Multis geometridae sunt abdomina tenuia et alae latae, quae plerumque prope corpus tenentur, alis posterioribus visibilibus. Ex plurimis partibus typica sunt heterocera: plurimae nocte volant, frenulum habent ad alas coniungendas, et antennae marum saepe plumosae videntur. Sese scaenae immiscere solent, saepe exemplaribus contortis undantibusque in alis ostensis. Alae feminarum Operophterae brumatae, Alsophilae pometariae, aliarumque specierum imminutae sunt.[1] Plurimae mediocres sunt, latitudine alarum circa 3 centimetris, sed earum magnitudines a 10 ad 50 millimetra variant, et nonnullae (e.g., species generis Dysphaniae) maiores sunt. Omnibus sunt bina organa tympanalia distincta in fundamento abdominis, carentibus autem in feminis sine volatu.

Larvae[recensere | fontem recensere]

Nomen Geometridae ex geometra ex Graeco γεωμέτρης 'geometer' derivatur. Quod modum locomotionis larvae vel erucae attingit, quae nonnullis ex cruribus anterioribus aliarum erucarum lepidopterorum carent, solum duobus aut tribus paribus in fine posteriori, contra quinque pares usitatos. Eruca, appendicibus in ambobus corporis finibus praedita, crucibus anterioribus comprehendit dum finem posterorem subducit, tum fine posteriori comprehendut dum ad novam iuncturam obtenditur, ut iter metiri videatur. In multis geometridarum speciebus, erucae sunt circa 25 millimetra longae. Viridis, canae, vel infuscatae esse solent, ac sese a praedatoribus abdunt, in abscedentibus immiscentes vel ramunculos imitantes. Multae, cum sollicentur, erectae immotaeque super crura anteriora stant. Nonnullis sunt gibberes aut fila, aut sese materiá plantarum tegunt. Gregariae sunt, plerumque leves. Aliae lichenibus, floribus, vel polline vescuntur, sed aliae, sicut certae generis Eupitheciae species Havaiianae, carnivorae sunt.

Anno 2019, prima eruca geometrida in electro Baltico a biologis Germanis inventa est, quae, nomine Eogeometer vadens, circa 5 millimetra longa est, et 44 milliones annorum habere aestimatur, ex Eocaeno oriens. Prima indicia subfamiliae Ennominarum fortasse est, praecipue tribús Boarmiinorum.[4]

Systematica[recensere | fontem recensere]

Positiones specierum, quae investigationes anni 1990 sequitur, fortasse exsolescunt. Subfamiliae in seriem phylogeneticam, a maxime basali ad maxime provectam, ad tempus digeruntur. Per traditionem, Archiearinae antiquissimae ex stirpibus geometridarum putabantur, quia earum erucis sunt crura anterioria bene evoluta; nihilominus, Larentiinae veteriores nunc videntur, ut indicant earum plesiomorphiae et sequentia DNA: aut summe basalis geometridarum stirps, una cum Sterrhinis, aut familia separata inter Geometroidea putantur. Nonnullae Archiearinarum species re vera ad alias subfamilias pertinere videntur; in nonnullis quidem speciebus, crura anterioria quae in lepidopteris avitis amissa sunt iterum se evolverunt ut atavismi.[5][6]

Larentiinae: circa 5800 specierum Eupitheciinos comprehendunt, plerumque temperatos, fortasse familiam distinctam.[5][6]

Sterrhinae: circa 2800 specierum, plerumque tropicae, fortasse ad eandem familiam ut Larentiinae pertinentes.[5]

Desmobathrinae: pantropicae.

Geometrinae: circa 2300 specierum descriptarum, plurimae tropicae.

Archiearinae: 12 species; holarcticae, Andes australes, et Tasmania, sed ultimae ad Ennominas pertinere videntur,[6] larvisque sunt omnia crura anterioria quae fieri possunt, quamquam imminuta.

Oenochrominae: in nonnullis studiis, nomen pro "taxon wastebin"? adhibitum generum quae difficilissime digeruntur.

Alsophilinae: pauca genera, defoliatores arborum, ad Ennominas fortasse pertinent, in tribu Boarmiini.[6]

Ennominae: circa 9700 specierum, inter quas nonnullae pestes defoliantes, distributio globalis

  • Eogeometer vadens[4]

Inter genera incertae sedis sunt:

Inter fossilia sunt:

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Robin McLeod et al. 2009.
  2. "Lepidoptera Barcode of Life" 
  3. Scoble 1999: 1016.
  4. 4.0 4.1 4.2 Fischer, Michalski, et Hausmann 2019.
  5. 5.0 5.1 5.2 Õunap, Viidalepp, et Saarma 2008.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 Young 2008.
  7. Cockerell, T. D. A. (1922). "A fossil Moth from Florissant, Colorado". American Museum Novitates 34: 1–2 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Fischer, Thilo C., Artur Michalski, et Axel Hausmann. 2019. "Geometrid caterpillar in Eocene Baltic amber (Lepidoptera, Geometridae)." Scientific Reports 9: 17201. doi:10.1038/s41598-019-53734-w. PMID 31748672.
  • Hausmann, A. 2001. The Geometrid Moths of Europe: 1: Introduction: Archiearinae, Orthostixinae, Desmobathrinae, Alsophilinae, Geometrinae; v. 4. Larentiinae II (Perizomini and Eupitheciini). Apollo Books.
  • Minet, J., et M. J. Scoble. 1999. "17: The Drepanoid / Geometroid Assemblage." In Handbuch der Zoologie: Eine Naturgeschichte der Stämme des Tierreiches / Handbook of Zoology. A Natural History of the phyla of the Animal Kingdom, ed. N. P. Kristensen, 4: Arthropoda: Insecta, Part 35: Lepidoptera, Moths and Butterflies, vol. 1: Evolution, Systematics, and Biogeography. Berolini et Novi Eboraci: Walter de Gruyter.
  • Õunap, Erki, Jaan Viidalepp, et Urmas Saarma. 2008. "Systematic position of Lythriini revised: transferred from Larentiinae to Sterrhinae (Lepidoptera, Geometridae)." Zoologica Scripta 37 (4): 405–13. doi:10.1111/j.1463-6409.2008.00327.x.
  • Robin McLeod, John, Jane Balaban, Beatriz Moisset, et Chuck Entz. 2009. "Family Geometridae - Geometrid Moths." BugGuide, 27 Aprilis 2009.
  • Scoble, M. J., ed. 1999. Geometrid Moths of the World: A Catalogue. CSIRO Publishing. ISBN 0-643-06304-8.
  • Young, Catherine J. 2008. "Characterisation of the Australian Nacophorini using adult morphology, and phylogeny of the Geometridae based on morphological characters." Zootaxa 1736: 1–141. PDF.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]