Gaius Sentius Saturninus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Sentius Saturninus (nescimus, quando natus sit; mortuus est ante annum 14) senator Romanus primo saeculo fuit. Patria eius Atina fuit. Iuvenis anno 43 a.C.n. Sexto Pompeio favebat. Anno 39 Romam redire potuit. Anno 19 consul creatus est, primo solus quia Augustus alterum consulatum sibi servatum aspernatus est, deinde ipso Augusto suadente cum Quinto Lucretio Vespillone[1]. His consulibus imperium consulare Romae et in Italia Augusto datum est. Sentius XVvir sacrisfaciundis Ludis Saecularibus anni 17 a.C.n. interfuit. Tum proconsul Africae fuit et deinde (annis 10 ad usque 7 a.C.n.) legatus Augusti pro praetore Syriae factus est. Annis 6 a.C.n. - 3 a.C.n. in Germania sub Tiberio imperatore legatus pugnavit et ornamentis triumphalibus ornatus est[2]. Ante Augustum mortuus est[3]. Filii eius Gaius Sentius Saturninus consul ordinarius anni 4 et Gnaeus Sentius Saturninus consul suffectus eiusdem anni fuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius 54.10.
  2. Velleius Paterculus II, 105. Dio Cassius 55.28.
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 424


Antecessores:
Marcus Appuleius et Publius Silius Nerva
Consul
19 a.C.n.
cum
Quinto Lucretio Vespillone
Successores:
Publius Cornelius Lentulus Marcellinus et Gnaeus Cornelius Lentulus