Publius Silius Nerva

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Silius Nerva (quando natus sit mortuusve, nescimus) senator Romanus patricius primo saeculo a.C.n. fuit. Familia eius ab Augusto inter patricios adlecta est. Pater eius quidam Publius Silius erat. Anno 20 a.C.n. consul creatus est. Ab anno 19 legatus provinciae Hispaniae Citerioris fuit, ab anno 16 a.C.n. ad usque 13 proconsul Illyrici erat, ubi Pannonios et gentes Alpium vicit[1]. Etiam postea amicus Augusti mansit, quocum saepe tessera iacuisse dicitur[2]. Filii eius Publius Silius, consul suffectus anno 3 et Aulus Licinius Nerva Silianus, consul ordinarius anni 7, fuerunt[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius 54.20.
  2. Suetonius, Augustus 71
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 559


Antecessores:
Marcus Lollius et Quintus Aemilius Lepidus
Consul
20 a.C.n.
cum
Marcus Appuleius
Successores:
Gaius Sentius Saturninus et Quintus Lucretius Vespillo