Marcus Appuleius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Appuleius (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo a.C.n. fuit. Pater Sextus Appuleius, mater Octavia maior fuit. Frater Sextus Appuleius anno 29 a.C.n. consul una cum Augusto fuit.
Anno 45 quaestor electus est, anno sequenti proquaestor in Asia erat. Anno 44 exeunte copias et pecuniam Asiae Marco Iunio Bruto homicidae Caesaris tradidit et a Marco Antonio et Octaviano in numero proscriptorum relatus fuga periculosissima ad Brutum pervenit. Usque ad mortem Bruti anno 42 a.C.n. proconsul Bithyniae erat. Tum ab Augusto veniam accepit et anno 20 consul creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 909


Antecessores:
Marcus Lollius et Quintus Aemilius Lepidus
Consul
20 a.C.n.
cum
Publio Silio Nerva
Successores:
Gaius Sentius Saturninus et Quintus Lucretius Vespillo