Quintus Lucretius Vespillo

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Lucretius Vespillo (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo ante Christum natum fuit. Quintus Lucretius filius illius senatoris erat, qui a Lucio Cornelio Sulla in proscriptorum numerum relatus est. Anno 49 a.C.n. iam ipse senator frustra Sulmonem contra Caesarem defendere conabatur[1]. Anno 48 Pompeio classem ante Epirum ducebat[2]. Anno 43 proscriptionibus triumvirorum persecutus a Turia uxore abditus est, donec veniam acciperet[3]. Anno 19 a.C.n., postquam a senatu propter comitia turbulenta anni 20 a.C.n. legatus ad Augustum in orientem missus est[4], ab ipso principe ad consulatum ordinarium designatus est. Lucretius Laudationem Turiae scripsisse dicitur[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caesar, Bellum civile I 18,1-3
  2. Caesar, Bellum civile III 7,1
  3. Appianus, Bellum civile 4,189-192. Valerius Maximus VI.7.2 : Q. Lucretium proscriptum a triumuiris uxor Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum una conscia ancillula ab inminente exitio non sine magno periculo suo tutum praestitit...
  4. Dio Cassius 54.10.
  5. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 472

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 491-492 Hic legere potes


Antecessores:
Marcus Appuleius et Publius Silius Nerva
Consul
19 a.C.n.
cum
Gaio Sentio Saturnino
Successores:
Publius Cornelius Lentulus Marcellinus et Gnaeus Cornelius Lentulus