Gaius Aufidius Victorinus (consul 183)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Aufidius Victorinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 185) senator Romanus saeculo secundo fuit. Origo familiae Pisaurum erat. Fuit discipulus Marci Cornelii Frontonis una cum Marco Aurelio, qui postea imperavit. Filiam Frononis Corneliam Gratiam in matrimonium duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 155 consul suffectus creatus annis 162 ad usque 166 legatus Augustorum pro praetore Germaniae Superioris factus est. Anno 166/167 comes imperatorum in bello contra Marcomannos fuit, ubi donis militariis honoratus est. Anno 168/169 legatus Daciam, anno 170/171 Hispaniam Baeticam administravit. Tum anno 171/172 Hispaniae Citerioris legatus factus est. Annis 173-175 proconsul Africae praefuit. Tum 177-179 legatus Augusti pro praetore Syriae praepositus est. Annis 179 ad usque 183 praefectus urbi Romae erat et anno 183 consul II ordinarius creatus est.

Mors et Posteriores[recensere | fontem recensere]

Cum Commodus imperator Aufidium necare cuperet, anno 185 mortuus est. Filii eius Marcus Aufidius Fronto, consul anni 199, et Gaius Aufidius Victorinus, consul anni sequentis, fuerunt[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 269


Antecessores:
Marcus Petronius Sura Mamertinus et Quintus Tineius Rufus
Consul
183
cum
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus IV
Successores:
Lucius Cossonius Eggius Marullus et Gnaeus Papirius Aelianus