Marcus Cornelius Fronto
Marcus Cornelius Fronto fuit rhetor Latinus secundo saeculo, natus Cirtae in Numidia circa annum 100, consul suffectus 142, mortuus circa 170 vel paulo ante. Hadriano et Antonino Pio regnantibus, cursum honorum senatorium ingressus est : sed adversa valitudine impeditus proconsulatum Asiae renuntiare coactus est ac reliquam vitam litteris studendis peregit. In litteris verba rara antiqua inusitata multum aestimavit, quibus in orationibus suis saepe usus est. Marcus Aurelius et Lucius Verus, filii imperatoris Antonini Pii, clarissimi discipuli eius, eloquentiae Latinae praecepta ab eo perceperunt. Exstant epistolae quas Fronto et Marcus Aurelius inter se mittebant : multae lacunae tamen et loci incerti insunt quia e palimpsesto restitutae sunt.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Marcus Cornelius Fronto fuit rhetor Romanus, qui secundus Ciceroni soli esse aestimabatur. Fronto anno nonagesimo quinto natus est, Cirtae in Numidia. In adulescentia Romam migravit, et indifferens de Africano genere fuisse videtur, recusans cum aliis Africanis consociare. Is septuaginta et unum annos praeter propter vixit, et anno centesimo sexagesimo sexto mortuus est, probabiliter Romae, sed locus ignotus est. Eius genus ignotum est: se "Libycum nomadum Libycorum[1]" vocavit, sed eius nomen Cornelius valde Romanus est. Ergo, verisimilis est ab Romano genere natus esse, sed maiores Africanos habuisse. Eruditus Romae et Carthagine, is ab imperatore Antonino Pio conduxitur, causa instituendi Marci Aurelii et Lucii Veri, eius adoptatos filios. Senex, conflictus est Fronto longe morbo podagrae, genere arthritidis, quo magnum tempus sumere cubans in lecto coactus est. Putatur eum mortuum esse ob morbum Antoninum, quem ad Romam post bellum Parthicum venit, etsi non confirmatum est. Ante inventum eorum litterarum, maior pars cognitionis de Frontone ex scriptis aliorum scriptorum, potissimum ex Noctibus Atticis Auli Gellii, notus est. Tamen, Fronto, in Noctibus Atticis, dicere sententias Gellii, potius quam sententias suas, videtur. Ergo, Noctes Atticae probabiliter non est optimus fons rerum de Frontone. Fronto consulatum suffectum anno centesimo quadragesimo tertio gessit.
Marcus Cornelius Fronto praeclarissimus rhetor erat. Fama Frontonis similis Ciceroni, Catoni, et aliis erat. In libro Fronto et Roma Antonina, auctor Edward Champlin, narrans curriculum Frontonis scribit, "Fronto ab hominibus aequaevis, cum gravi Marco [Aurelio] principe, et ab sequentibus aetatibus amabantur et maxime observati sunt. Certe ducens ingenium Latinarum litterarum per tria regna erat, et sequentibus aetatibus secundus Cicero esse perceptus est. Optimus advocatus suae aetatis notus est. Intimus amicus et consiliator principalis familiae maior quam triginta annos erat, et magister et mentor duorum imperatorum [Marci Aurelii et Lucii Veri] erat. Tantus congestus rerum gestarum rarus ulla aetate est . . . (pagina duae)."[2][3] Omnes autem orationes Frontonis amissae sunt, sed oratio praeclarissima In Christianos vocata est, cui in Octavio Minucii Felicis responsum erat.
Fronto optima fama periti rhetoris fructus est usque ad annum millesimum octogentesimum quintum decimum, cum aliquot eius litterae ad Marcum Aurelium ab Cardinale Angelo Mai inventae sunt in manuscripto deleticio in bibliotheca Ambrosiana Milani. Quattuor post diebus, Mai plurem huius manuscripti in urbe Vaticana. Ante inventum harum litterarum, duo opera solum Frontoni attributa sunt, De Nominum Verborumque Differentiis et Exempla Elocutionem. Ambo comentarii grammatici sunt. Secundum opus tamen vere Arusiano Messio scriptum est. His litteris lectis, opera plurimum iudicium severum ab multis philologis, quibus litteras male scriptas esse putaverunt, toleraverunt. Hi philologi litteras utiles esse solum ad discendum de antiquioribus litteris Latinis putaverunt. Quod hae litterae privatae erant et non destinatae publicatae esse erant, Fronto minus sollicitus esse de arte rhetorica et sollicitior esse de privata re inter se et Marcum Aurelium videtur. Ergo, duo homines disputationes de suo salute (de quo saepe collocuti sunt, quod Fronto saepe aegrotabat) et themates Marci Aurelii habuerunt. Multi philologi, frustrati mala arte litterarum, neglegere res litterarum maluerunt et melius fuisse si litterae numquam inventae essent, proposuerunt. Tamen, alii philologi, litteris lectis, Frontonem libidinosam affinitatem cum Marco Aurelio habuisse putaverunt, cum hoc genus affinitatis (inter futurum imperatorem et Frontonis vetustiorem magistrum) inusitatum esset et fere prohibitum esset. Haec ratio litteris a Marco Aurelio sustinetur, in quibus Frontonem vocavit, “magister carissime et dulcissime, quem...magis quam ipsam Romam desidero (Ad. M. Caes., iv. 5)” et “Fronto . . . mellitissime, meus amor, mea voluptas (Ad. M. Caes. iv. 6).” His rebus scriptis, facile visu quomodo modernus amatoriam affinitatem colligat. Haec affinitas sexualis tamen in nullis aequaevis historiis commemorata est, ne in historiis quidem quibus opprobria amaverunt, exempli gratia, in Historia Augusta, circa annum quadrigentesimo. Ergo, affinitas sexualis existisse non videtur. Fronto reditum ad linguam et stilum Latinae rei publicae (convenienter fame secundi Ciceronis, aecipui rhetoris rei publicae) suadebat. Famam a scriptoribus Latinis morositati habuit, cum maxima et obscura copia verborum. Aliquantum in aliquis litteris ex Marco Aurelio potest videri, cum ille verbis notis solum ex his litteris utatur, fortasse causa commovendi sui magistri. Stilus Frontonis “elocutia novella” vocatus est et artificiosa et morosa esse videtur, sed tamen multos sectatores, qui “Frontiani” vocati sunt, acquisivit.?
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ad M. Caesarem 2. 3. 5; cf. A. R. Birley, The African Emperor (Londinii: Batsford, 1999), 43.
- ↑ Edward Champlin, Fronto and Antonine Rome (Cambridge, MA: Harvard University Press, 1980), 2.
- ↑ Verba in Anglicum conversa: “Fronto was loved and highly respected by his contemporaries, with the sober Marcus [Aurelius] at their head, and by later generations. He was indisputably the guiding genius of Latin letters through three reigns, and was perceived in later times as a second Cicero. He was recognized as the leading advocate of his day. He was an intimate and counselor of the imperial family for over thirty years, and the teacher and mentor of two emperors [Marcus Aurelius and Lucius Verus]. Such an accumulation of achievements is rare in any age."
Fontes
[recensere | fontem recensere]Editiones et commentarii
[recensere | fontem recensere]- Haines, C. R. 1928-1929. Fronto: Corrspondence . Cantabrigiae: Harvard. 2 vol. [Ordo chronologicus epistolarum primum temptatus sed textus hodie obsoletus ob emendationes ab eruditis post hanc editionem in codicis lectione factas].
- Van den Hout M. 1988. M. Cornelii Frontonis Epistulae : schedis tam editis quam ineditis Edmundi Hauleri usus iterum edidit Michael P. J. van den Hout. - Lipsiae, Teubner.
- 1999 A commentary on the letters of M. Cornelius Fronto. - Lugduni Batavorum : E. J. Brill.
Alii fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Aulus Gellius libro nono decimo Noctium Atticarum capitibus octavo, decimo et tertio decimo. Vide etiam II,26 et XIII,28.
- Minucius Felix Octavius IX,6 et XXX,3.
Plura legere si cuois
[recensere | fontem recensere]- Champlin, Edward. 1980. Fronto and Antonine Rome. Cantabrigiae: Harvard.
- "Marcus Cornelius Fronto." 2009. Encyclopædia Britannica. Britannica Online. 01 Oct. 2009.
- Richlin, Amy. 2006. Marcus Aurelius in Love. Sicagi: University of Chicago.