Marcus Petronius Sura Mamertinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Petronius Sura Mamertinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 189) senator Romanus fuit secundo saeculo. Pater eius Marcus Petronius Mamertinus anno 150 consul suffectus, avus Marcus Petronius Sura procurator imperatoris erat. Cornificiam, filiam Marci Aurelii imperatoris et sororem Commodi imperatoris, in matrimonium duxit. Anno 182 consul ordinarius electus est. Commodus eum cum fratre Marco Petronio Sura Septimiani, consule anni 190, et cum filio Petronio Antonino eo anno vel postea supplicio affici iussit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 676


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus III et Lucius Antistius Burrus
Consul
182
cum
Quinto Tineio Rufo
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus IV et Gaius Aufidius Victorinus II