Lucius Cossonius Eggius Marullus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Cossonius Eggius Marullus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus patricius secundo saeculo exeunte fuit. Avus eius Lucius Eggius Marullus consul suffectus anno 111 erat. Ipse anno 184 consulatum ordinarium gessit. Anno 198/199 proconsul Africam administravit. Legatus eius Cossonius Scipio Orfitus filius Eggii fuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 890


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus IV et Gaius Aufidius Victorinus) II
Consul
184
cum
Gnaeo Papirio Aeliano
Successores:
Triarius Maternus Lascivius et Tiberius Claudius Marcus Appius Atilius Bradua Regillus Atticus