Quintus Tineius Rufus (consul 182)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Tineius Rufus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus patricius fuit secundo saeculo. Pater erat Quintus Tineius Sacerdos Clemens, consul ordinarius anni 158, fratres Quintus Tineius Clemens, consul anni 195 et Quintus Tineius Sacerdos, consul suffectus anni 192 et ordinarius anno 219. Ipse anno 182 summum magistratum administravit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 604


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus III et Lucius Antistius Burrus
Consul
182
cum
Marco Petronio Sura Mamertino
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Commodus Antoninus Augustus IV et Gaius Aufidius Victorinus II