Marcus Aufidius Fronto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Aufidius Fronto (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus ex Pisaro in Umbria fuit. Pater eius Gaius Aufidius Victorinus, consul annorum 155 et 183 fuit, avus Marcus Cornelius Fronto scriptor erat. Frater eius Gaius Aufidius Victorinus consul ordinarius anni 200 erat. Ipse consulatum anno 199 administravit. Anno 217 a Macrino imperatore ei proconsulatus Asiae et Africae negatus est, sed Elagabalus eum inter annos 219 et 222 proconsulem Asiae fecit. Uxor Aufidii Cassia Cornelia fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Aufidius.II.4" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)


Antecessores:
Publius Martius Sergius Saturninus et Lucius Aurelius Gallus
Consul
199
cum
Publio Cornelio Anullino
Successores:
Tiberius Claudius Severus Proculus et Gaius Aufidius Victorinus