Francus (nummus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Franc
1 francus Helveticus 1983 obversus 1 francus Helveticus 1983 reversus
1 francus Helveticus 1983
1 francus Francicus 1991 obversus 1 francus Francicus 1991 reversus
1 francus Francicus 1991
5 franci Belgici 1994 reversus
5 franci Belgici 1994
1 francus Luxemburgicus 1990 obversus 1 francus Luxemburgicus 1990 reversus
1 francus Luxemburgicus 1990
1 francus Monacensis 1978 obversus 1 francus Monacensis 1978 reversus
1 francus Monacensis 1978
100 franci Saarlandenses reversus et obversus
100 franci Saarlandenses 1956
Francus equestris (ut appellabatur), primus francus factus, cum Ioannes II "Bonus," rex Francorum, ab Anglia captivus die 5 Decembris 1360 in Franciam rediret. Res pugnaces exhibet. Aurum, 24 k, 3.73 g. Cum valore unius librae turonensis commode congruit.

Francus est unus e nonnullis monetae unitatibus. Francus Francicus fuit moneta Franciae usque ad 1999, cum euro ascitus esset (de iure; 2002 de facto). Francus Helveticus est maior moneta mundialis propter momentum institutionum aerariarum Helveticarum. Nomen dicitur derivatum esse ex verbis francorum rex, inscriptione Latina in primis nummis Francicis et usque ad saeculum 18 inscriptis, aut ex franc, vocabulo Francico, 'liber' significante.

Inter civitates ubi francus invenitur sunt Helvetia, Lichtenstenum, et plurimum Africae Francophonicae. Ante euronem ortum, franci etiam in Francia, Belgio, Luxemburgoque adhibebantur, cum Andorra et Monacum francum Francicum pro moneta legitima (francus Monacensis) acciperent. Francus etiam intra colonias imperii Francici adhibebatur, inter quas insigniter Algeria et Cambodia.

Unus francus plerumque in centum centesimas dividitur. Signum franci Francici erat F interlineatum (₣), vel usitatius solum F. Argentariae et mercatus aerarii imminutionem FF pro franco Francico adhibebant ut eum a franco Belgico (FB), franco Luxemburgico (FL et FLux), aliisque francis distinguerent. Nomen franci in lingua Luxemburgica est frang (pluralis frangen).

Civitates francum adhibentes[recensere | fontem recensere]

CFA Francice est Communauté financière africaine ('Communitas argentaria Africana') et in Africa aequinoctiali, Coopération financière en Afrique centrale ('Cooperatio argentaria in media Africa').

Civitas Moneta Codex ISO 4217
Beninum Francus Africae Occidentalis CFA XOF
Burkina Faso Francus Africae Occidentalis CFA XOF
Burundi Francus Burundianus BIF
Cameronia Francus Africae Mediae CFA XAF
Res publica Africae Mediae Francus Africae Mediae CFA XAF
Res publica Congensis Francus Africae Mediae CFA XAF
Res publica democratica Congensis Francus Congensis CDF
Insulae Comorianae Francus Comorianus KMF
Côte d'Ivoire Francus Africae Occidentalis CFA XOF
Gibutum Francus Gibutianus DJF
Guinea Aequinoctialis Francus Africae Mediae CFA XAF
Gabon Francus Africae Mediae CFA XAF
Guinea Francus Guineanus GNF
Guinea-Bissau Francus Africae Occidentalis CFA XOF
Helvetia Francus Helveticus CHF
Lichtenstenum Francus Helveticus CHF
Malium Francus Africae Occidentalis CFA XOF
Nigritania Francus Africae Occidentalis CFA XOF
Ruanda Francus Ruandanus RWF
Senegallia Francus Africae Occidentalis CFA XOF
Togum Francus Africae Occidentalis CFA franc XOF
Tzadia Francus Africae Mediae CFA XAF

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baltensperger, Ernst. 2012. Der Schweizer Franken: eine Erfolgsgeschichte: die Währung der Schweiz im 19. und 20. Jahrhundert. Ed. 2a. Turici: Verlag Neue Zürcher Zeitung. ISBN 9783038237938.
  • Einaudi, Luca. 2001. Money and politics: European monetary unification and the international gold standard (1865–1873). Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0199243662.
  • Einzig, Paul. 1933. The sterling-dollar-franc tangle. Novi Eboraci: The Macmillan Company.
  • Marain, Frederik. 1999. Van frank tot euro: de Belgische frank van 1830 tot nu. Tielt: Lannoo. ISBN 9020935763.
  • Wolfe, Martin. 1968. The French franc between the wars, 1919–1939. Novi Eboraci: AMS Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad francum spectant.