Franciscus Georgius Rössler

E Vicipaedia
Franciscus Georgius Rössler, anno 2008

Franciscus Georgius vulgo Franz-Georg Rössler (natus ad Ruppertsberg in oppido quodam Rhenaniae-Palatinatus die 14 Maii 1949, mortuus die 17 Martii 2017 in Dudenhofen apud Spiram[1]) fuit magister musicae geographiaeque Germanus. Melodias componebat, concentus dabat, linguis Theodisca et Esperantica libellos tractationesque pangebat, orationes dicebat, artes colebat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Domnum Rössler a pueritia ministrantis servitium in ecclesia, musicae cura in familia, avunculi opera campestris moverunt. Postea aegros quoque curabat in Nosocomio Sanctae Mariae in urbe Ludovici Portu Rhenano. Studiis in schola elementari terminatis gymnasium humanisticum Neapolitanum (Neustadt an der Weinstraße) frequentavit, ubi anno 1968 maturitatem scholasticam implevit. Servitium militare tamquam miles medicus egit.

In universitatibus Manhemii Heidelbergaeque musicae, geographiae, musicologiae, compositioni studuit; tirocinio Spirae perfecto ibidem in gymnasio a Nicolao de Weis dicto professor creatus est. Ibique operam navabat usque annum 2012. Anno 1972 in matrimonium duxerat Ritam Rössler-Buckel, artificem. Die 17 Martii 2017 ex inopinatu in domu sua animam efflavit.

Momenta gravitatis[recensere | fontem recensere]

Musicae[recensere | fontem recensere]

Praecox in musicalibus ecclesiasticis catholicis participans (e.g. in cantu Gregoriano exercendo), instrumentis variis canens (clavichordio, organo tubulato, monaulis, fistulis corticatis, tibia clarisona, tuba, violina, viola), ab Officii Diocesis Spirensis de musica ecclesiastica superioribus examinatus est. Regentis chori munere in multis locis Electoratus Palatinati functus est.

Melodiarum compositione imbuebatur apud Ioannem Vogt, Manhemiensem. Fere triginta opera composuit, praesertim clavicinio, choro, musicae camerali apta. Quorum plura quoque edita sunt in casis editricibus: de hoc confer elenchum apud casam Volfgangi G. Haas infra. Opus eius praetitulatum "Evoluo" anno 1994 in sectione modernorum palmam tulit in certamine chororum Germanicorum Choro Moguntino Figurali qui dicitur interpretante.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Thesi baccalaureatus publicata, ubi de Paulo Hindemith actum erat, circiter 50 res legendas edidit (poeseos, musicologiae, monographica, artis picturalis, linguisticae, historica regionalia) non solum lingua Theodisca sed etiam idiomate Esperantico. Addendae sunt circiter 500 tractationes diurnariaque et praelectiones innumerabiles.

Imaginibus[recensere | fontem recensere]

Domno Rössler, cui artium pulchritudo iam inde a pueritio captaverat, incrementum autodidacticum permisit, ut inde ab anno 1994 expositiones habere inciperet. In Germania et extra Germaniam, plerumque una cum uxore Rita, monstrationes de graphica impressa sive de rebus plasticis sive de graphica computatro exarata produci iussit, quae omnia interdum musica ornare solebat. Membrum factum est insuper in collegio artificum quodam Esperantistarum quod dicunt Bildarta Internacia Ligo de Esperantistoj (BILDE).

Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Anno 1985 primo Esperantica offendenti mox persuasum fuit utilitatem necnon humanitatem motionis istius praevalere. Quam linguam usurpat in modos diversissimos: in re diurnaria (e.g. in periodicis "Monato", "La Gazeto", "Juna Amiko", "Internacia Pedagogia Revuo"), in editionibus, in orationibus, in cursibus, in musica. Duo decennia organoedus in missis Esperanticis in cathedrali Spirensi celebratis fuit. Cooperationem iniit cum variis sodalitatibus, quarum nomina haec: Universalis Societas Esperantica, Circulus esperantistarum catholicorum Dioecesis Spirensis, Associatio Esperanticum docentium internationalis, Academia Internationalis Rei publicae Sancti Marini (AIS), Academia scientifica internationalis Esperantica (ISAE), Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum, Associatio Esperantica Germanica, Interculturale Centrum ICH.

Autumno anni 2016 locupletavit symbolis culturalibus transmissiones radiophonicas Esperanticas quae vocantur Thuringia internationalis (Stationis radiophonicae FREI Erfordiensis).

Publicata (selecta)[recensere | fontem recensere]

De musica[recensere | fontem recensere]

  • Sonate für Orgel (Musikverlag Willy Müller, Heidelbergae)
  • Kantate Evoluo (Text: Richard Schulz) Auftragswerk der Gesellschaft für Neue Musik Mannheim, 1991 (CD: Valve-Hearts, Peter Tonger-Musikverlag, Coloniae Agrippinae 1996)
  • Mit Johann Sebastian Bach – und Charles Gounod hört zu… – (Musikverlag Anton Böhm & Sohn, Augustae Vindelicum)
  • Zwölf Inventionen für ein Tasteninstrument (Karl Heinrich Möseler Verlag, Wolfenbüttel, 1972)
  • Sonata All’ ungherese per pianoforte solo (Peter Tonger-Musikverlag, Coloniae Agrippinae)
  • Improvisation (Hommage à Béla Bartók) für Violine (Oboe, Querflöte) und Klavier (editiones Mercator, Thuiscoburgi 1990)
  • Alles Bach – B-A-C-H-Kompositionen und B-A-C-H-Bearbeitungen aus 40 Jahren (Edition Antiphon 160, Spirae 2012)
  • RÖWV MUSIK 2012 (Alle Musik bis Mai 2012) Buchoriginal und CD-Dokumentation (Wolfgang G. Haas-Musikverlag e. K., Coloniae Agrippinae)

De lingua[recensere | fontem recensere]

  • Schön läßt es sich reden vom Abgrund – Gedichte (Strasser-Verlag, Kaiserslautern)
  • Alfred Cahn - Komponist aus Speyer (Ponto-Verlag, Speyer)
  • Jeder muß das Seine machen – Schüttelreime (Ponto-Verlag, Speyer)
  • Oskar Frey - Ein Pfälzer Komponist – Monographie (Strasser Verlag, Kaiserslautern, 1991)
  • Die ostinaten Werke Josef Gabriel Rheinbergers – Strukturanalyse (Verlag Anton Böhm & Sohn, Augsburg, 1994)
  • Mi Camino Palatino – Mein Pfälzer Jakobsweg – Der Weg vor dem Weg (Edition Antiphon, Speyer, 2009)

De imaginibus[recensere | fontem recensere]

  • Lignoskulpte – Naturholzplastiken und Texte. Photographien: Rita Rössler-Buckel (Verlag Bild & Kunst / KK-Edition, Harthausen, 1994)
  • Augenblicke aus Ewigkeit – Ausstellungen, Vorträge und Konzerte zum Thema Rose Ausländer. Rita Rössler-Buckel und Franz-Georg Rössler. Vorwort: Franz Dudenhöffer (Verlag Bild & Kunst / KK-Edition, Harthausen, 2001)
  • Különös társáság / Kuriose Gesellschaft – Miniaturbuch (Jókai Mór Városi Könyvtár, Pápa (H), 1997)

In Esperanticis[recensere | fontem recensere]

  • Momentoj el eterno / Augenblicke aus Ewigkeit. Gedichte von Rose Ausländer. Übersetzung. Illustrationen: Rita Rössler-Buckel. Zweisprachige Ausgabe in Deutsch und Esperanto (Heinz M. Bleicher-Verlag, Gerlingen, 1989)
  • Kleiner Tierkreis – Bestareto. Gedichte. Illustrationen: Rita Rössler-Buckel. Zweisprachige Ausgabe in Deutsch und Esperanto (Esperanto-Centro, Paderborn, 1988)
  • Edith Stein – Eine Jüdin unter dem Kreuz / Edino Ŝtono – Judino sub la kruco. Lebensbild (zusammen mit Rita Rössler-Buckel). Zweisprachige Ausgabe in Deutsch und Esperanto (Gmeiner-Verlag, Meßkirch, 1992)
  • Tempo tempesta – Gedichte und Esperanto-Biographie (Flandra Esperanto-Ligo, 1995)
  • Das Puppenbuch – Gedichte zu Aquarell-Grisaillen von Rita Rössler-Buckel (Edition Antiphon, Speyer, 1993)
  • Ungarische Skizzen / Hungaraj skizoj / Magyar vázlatok. Dreisprachige Ausgabe in Deutsch, Esperanto und Ungarisch, mit Tiefdruckgraphik von Rita Rössler-Buckel (Ponto-Verlag, Speyer, 1995)
  • 25 jaroj kun Esperanto / 25 Jahre mit Esperanto. RÖWV ESPERANTO. Aktivitäten und Produkte in und zu Esperanto (Edition Antiphon, Speyer, 2010)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Daniel Fromme, Rita Rössler-Buckel (ed.): Franz-Georg Rössler (1949-2017). Leben. Werk. Lebenswerk, editiones Regionalkultur, Ubstadt-Weiher/Heidelbergae/Spirae/Stutgardiae/Basileae 2022, ISBN 978-3-95505-325-3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum-Georgium Rössler spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]