Thuringia internationalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chartula tamquam praeconium emissionis.
His in aedibus creantur emissiones radiophonicae lingua Esperantica ex urbe Erfordia emissae.

Thuringia Internationalis (Esperantice Turingio Internacia) fuit quoddam programma radiophonicum Esperantice emissum. Erat in animo eo modo praebere Thuringiam eiusque caput Erfordiam maxima in varietate ad audientes in toto orbe terrarum diffusos. Statio radiophonica emittens Statio Radiophonica F.R.E.I. appellatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Initium emissionum mense Ianuario anni 2012 fuit. Quae secunda quaque die Solis auscultari potuerunt, hora septima ad vesperas, unam horam integram. Nonnullae partes emissionum Theodisce annuntiabantur. Ultima emissio mense Decembri 2021 facta est.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Primo quinquennio emissionum ratio ex rubricis sequentibus constabat et, saltem primos annos, stricte observabatur:

  • Nova ex regione Erfordiensi: initio fit brevissimum summarium lingua Theodisca
  • Angulus librorum: exhibentur litterae lingua esperantica pactae aut in linguam Esperanticam translatae
  • Thuringiensia: sciendae res de Thuringia (e.g. geographice, historice, ad mores spectantia, homines illustres thuringienses, architectura, etc.)
  • Receptaculum epistularum: respondetur ad quaestiones ab auscultantibus positas
  • Cursus linguae Esperanticae: libris seriei Mia-Serio a domino Iosepho Schiffer conscriptis

In fine emissionum, sententia lingua Latina dicebatur de lingua Esperantica tamquam vinculum inter homines diversarum linguarum. Id non iam fiebat e mense Iulio 2015, quo emissiones Latinae praetitulatae Erfordia Latina incohatae sunt. Nonnumquam etiam hospites Esperantistae vocabantur ut emissionibus radiophonicis symbolas afferrent (ut fecit e.g. de rebus musicalibus dominus Franciscus Georgius Rössler). Emissionem omnem soni hymni La Espero circumvallabant.

Vulgatio[recensere | fontem recensere]

Propagatio non solum interrete facta est, sed etiam antenna Erfordiae posita. Sic emissiones, praeter informationis fontem Esperantici fautoribus, generatim erant auxilio divulgationis linguae Esperanticae inter homines adhuc zamenhofiana adhuc ignorantes. Monstrabatur quoque quemadmodum adhiberi potest lingua Esperantica in rebus periegeticis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]