Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Benelux

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Benelux in Europa situm

Benelux est sigla nominum civitatum BElgicae, NEderlandiae et LUXemburgi. Anno 1944 unio telonaria inter has civitates icta est, quae anno 1960 "pactione Benelux" rata ad effectum adducta est.

Pactio anno 2008 novo foedere retractata est quod anno 2011 valere coepit. Unio oeconomica Beneluxensis[1] in Unionem Beneluxensem commutata est. Cooperatio nunc inter alia attinet ad mercatum internum, progressum durabilem et iustitiam resque internas.

Benelux habet officium communem proprietatis intellectualis protegendae[2] Hagae et secretariatum curiamque[3] Bruxellis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Adiectivum attestatum hic.
  2. Situs: www.boip.int.
  3. Situs: www.courbeneluxhof.be.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!