Quebecum urbs

E Vicipaedia
(Redirectum de Urbs Quebeci)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Quebecum urbs
Res apud Vicidata repertae:
Quebecum urbs: insigne
Civitas: Canada
Locus: 46°48′58″N 71°13′27″W
Numerus incolarum: 531 902
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: Québec

Gestio

Praefectus: Régis Labeaume
Consilium: Quebec City Council
Procuratio superior: Quebec

Geographia

Superficies: 485.18 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: La Cité-Limoilou, Les Rivières, Sainte-Foy–Sillery–Cap-Rouge, Charlesbourg, Beauport, La Haute-Saint-Charles
Territoria finitima: Saint-Augustin-de-Desmaures, Lévis, Boischatel, L'Ancienne-Lorette, Wendake, Notre-Dame-des-Anges, Sainte-Catherine-de-la-Jacques-Cartier, Shannon, Saint-Gabriel-de-Valcartier, Lac-Delage, Stoneham-et-Tewkesbury, Lac-Beauport, Sainte-Brigitte-de-Laval, L'Ange-Gardien

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Quebecum urbs: situs

Quebecum[1][2] est urbs Canadiensis et caput provinciae Quebeci et nationis Quebecensis, situs in regione administrativa Caput Nationalis. Urbs antiqua Quebeci, unicus est locus in America Septentrionali quo adhuc subsistunt munitiones, quas, anno 1985, declaravit Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum situm esse pertinentem ad patrimonium universalium hominum.

Despectus in urbem Quebecum

Pars urbis sita est super Cap Diamant, rupem petrosam quae ad flumen Sancti Laurentii spectat, ob cuius topographiam civitas semper erat munitissima. Fere 586 500 animarum ipsam habitant urbem (anno 2003), cum omnibus autem suburbibus sunt 705 898 habitantium in regione Quebeci. Cives urbis sese vocare solent Québécois de Québec, hoc est Quebecenses Quebeci, quo facilius ab aliis provinciae incolis distinguantur.

Inter urbem Quebecum et oppidum Levis flumen haud late fluit, quam ob rem urbs accepit nomen eius. Kebec enim est verbum algonquinum, quod significat locus ubi adstringitur flumen. Dictum Urbis Quebecis est «Don de Dieu feray valoir» (Donum Dei adhibebo).

Feria hiemalis, seu Carnival, necnon Castellus Frontenacus (ita nuncupator in honorem Ludivici de Bouade comitis de Frontenac) qui est xenodochia dominans urbem antiquam, pernota sunt. Consilium Nationalis, Museum Nationalis Artium Pulchrarum Quebeci et Museum Cultus sunt vel in media urbe vel ab ea non longe distat.

Ob programma renovationis, vicinia Sancti-Roccae diu moribunda, renascitur de cineribus et nunc facta est novum centrum artisticum urbis capitalis.

In eadem regione, multi touristae veniunt cataractam Montmorency et Basilicam Sanctae Annae aspectum.

Ecclesia Catholica Quebecensis[recensere | fontem recensere]

"Missio Novae Galliae continetur ad orientem ab oceanum, ad occidentem et ad aquilonem a continente, ad australem a Nova Batavia, et Nova Anglia."(Franciscus de Laval ad Alexandrem VII, Octobri 1660.)

Quebecum est veterrima Americae Septentrionalis sedes episcopalis foris Mexico. Implantatio vero ecclesiae in Nova Gallia anno 1615 incepit, ubi Patres Recolleti, dein Jesuiti anno 1625, venerunt ad Quebecum, qui ministrarent coloniam nascentem et evangelizarent tribus aboriginales.

Quoniam haec missio Novae Galliae pendebat directe de Sancta Sede, Quebecum erectum est vicariatus apostolicus decreto Congregationis pro Propagando Fidei, quod postea probatum est 11 Aprilis 1658 a Papa Alexandro VII. Decretum nominavit Franciscum de Laval episcopum petrinum, et vicarium apostolicum per omne regnum Americae Septentrionalis. Bullae novi episcopi datae sunt Romae tertio die iunii, eodem anno.

Sedecem post annos, missio apostolica elevata est ad dioecesen pendentem directe de Sancta Sede. Clemens X firmavit, die 1 Octobris 1674, bollam erectionis novi episcopatus. Franciscus de Laval creatus est primus episcopus Quebeci, cuius dioecesis amplius erat valde quam Europa. Quae comprehendit omnes regiones super quas regnabat Gallia, id est cunctam Americam Septentrionalem praeter Mexico et colonias Novae Angliae.

Divisio huius ingentis dioecesis creavit primam provinciam ecclesiasticam Canadae, quae post bellum inter Anglos et Gallos anno 1759 gessum pars facta est Imperii Anglici. Papa Pius VII, die 12 Ianuarii 1819, decrevit episcopum Iosephum-Octavum Plessis accepturum esse titulum archiepiscopi. At Londinium dubitavit, et Quebecum non elevatum est ad sedem archiepiscopalem donec 12 Iulii 1844, a Gregorio XVI. Illo tempore, Québec habuit tres dioeceses suffragentes: Villa Mariam, Kingstoniam, et Torontum. Hodie, eae regiones, quae olim pars erant dioecesis Quebeci, formant non minus quam 150 dioeceses. Nostro tempore, sedes archiepiscopalis Quebeci seu Archidioecesis Quebecensis comprehendit dioeceses suffraganas Dioecesem Trifluvianensem in Canada, Dioecesem Chicoutimiensem, et Dioecesem Sanctae Annae Pocatierensis.

Die 25 Ianuarii 1956, Papa Pius XII sedem primatialis Canadae tituli ad sedem metropolitanam Quebeci, et titulum Primati ad archiepiscopum pro tempore contulit.

Urbis regiones[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Québec, Quebecum, urbs Novae Franciae" (p. 400 apud Google Books). Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 251, s.v. Quebec.: "Quebecum, i, n. Ita urbs et provincia Canadae appellantur. Ex autochthonum sermonis ratione hoc nomen vadum, coartationem significat, id est eum locum, quo Laurentianus fluvius coartatur aptusque est ad transitum (cfr. Egli, 753). Quebecenses, ium; Quebecensis, e. Edward W. Burke, A Hand-List of Latin Place Names with their Modern Equivalents (1999), p. 258
  2. "QUEBEC. ville de capitale de Canada: Kebeccum, -i, n.": F.-J.-M. Noël, Dictionaire Français-Latin (1832), p. 841. "Quebec, Stenŏpŏlis, -is (f.), Canadensis Ly̆cŏpŏlis, is (f.)": Smith & Hall, English-Latin Dictionary (1871, 2000), p. 743

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 46°48′58″N 71°13′27″W • OpenStreetMap • 8674020 GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Quebecum spectant.