Roman numeral 10000 CC DD.svg

Oceanographia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula Fluminis Sinus, a Beniamino Franklinio facta, 17691770. Ex photographica NOAA bibliotheca. Tabula Anglice signata.

Oceanographia[1] (compositum vocabulorum Graecorum ωκεανός 'oceanus' + γράφω 'scribo'), etiam oceanologia et scientia marina appellata, est campus scientiae Telluris qui oceanum investigat. De pervariis tractat rebus, inter quas organismi marini et dynamica oecosystematum; flumina oceanica, undae ventosae, et dynamica liquorum geophysicorum; tectonica laminarum et geologia fundi marini; et fluxus variorum rerum chemicarum et proprietatum physicarum quae intra oceanum et trans eius fines fiunt. Hae res disciplinas varias multiplicesque implicant, quae oceanographi miscent ut scientiam Oceani Mundi et comprehensionem rationum intra eum augeant, praecipue biologia, chemia, geologia, geographia, meteorologia, physica.

Historia[recensere | fontem recensere]

Homines primum scientiam undarum et fluminum in maribus et oceanis temporibus praehistoricis petierunt. Aristoteles et Strabo de aestibus scripserunt. Propositum explorationis oceani temporibus hodiernis ineuntibus cartographia erat, et plerumque superficiem aquae et animalia quae piscatores retibus capirent investigabat, quamquam mensurae profunditatis plumbo effectae sunt.

Disciplinae cognatae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Forma Graecolatina in linguis vernacularibus usitata. "Oceanographia" Latine reperitur apud Latinitas Recens (Speculum)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]