Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Wellington

E Vicipaedia
(Redirectum de Vellingtonia)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Wellington
Res apud Vicidata repertae:
Wellington: insigne
Civitas: Nova Zelandia
Numerus incolarum: 398 300±1
Zona horaria: UTC+12
Situs interretialis
Wellington: situs

Vide etiam paginam discretivam: Wellington (discretiva)

Wellington,[1] incolis circa 398 300, est urbs ad extremitatem australem insulae Septentrionalis Novae Zelandiae sita. Est etiam urbs capitalis huius civitatis, cuius urbs maxima est Aucopolis, ad partes boreales eiusdem insulae florens. Urbs Wellingtonensis anno 1839 condita, anno insequenti ad honorem Arthuri Wellesley, ducis de Wellington et Proelii Waterlooensis victoris, appellata est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Wellingtonensi clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, aëre temperato sed hieme valde ventoso; temperatura aëris media mense Iulio 8.5° atque mense Februario 17°, minima inter 6° et 13°, maxima inter 11° et 20°, sed minima extrema usque hodie nota −0.1°, maxima extrema 30°; pluviis mense Februario ad 77 mm tantum, mense Iulio 136 mm, toto anno non minus quam 1 244 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 124 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 79% et 86% reperta, horis solis fulgentis mense Iunio 102, mense Ianiario 240, per annum totum 2 058 repertis.[2]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Despectus in Wellington e monte Victoria

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Wellingtonensis", cf. nomina biologica Archidoris wellingtonensis, Boccardia wellingtonensis; "Vellingtonensis", cf. "Archidioecesis Vellingtonensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wellington spectant.
Urbes Australasiae et Oceaniae capitales