Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Flumen Caeruleum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Crepusculum in Flumine Caeruleo
Cursus Fluminis Yangtze per Sinam
Flumen per primum flexum fluit.

Flumen Caeruleum[1] sive Flumen Yangtze, sive Chang Jiang (Sinice 扬子江 Yángzǐ Jiāng; Sinice publice 长江 Cháng Jiāng; Thibetice འབྲི་ཆུ་) est longissimum flumen in Asia, et longitudine tertium in orbe terrarum. Fluit 6418 chiliometrorum a montibus glacialibus in Planitie Qinghai-Thibetum in Qinghai ad orientem versus trans Sinam meridio-occidentalem, mediam, et orientalem, antequam in Mare Sinense Orientale ad Sciamhaevum effluit. Id etiam est unum ex maximorum fluminum volumine emissionum in orbe terrarum. Quintam partem areae terrestris Rei Publicae Popularis Sinarum siccat, et eius pelvis fluviatilis est terra tertiae partis numeri civium.[2]

Cum Flumine Flavo, Flumen Caeruleum est flumen maximi momenti in historia, cultura, et oeconomia Sinarum. Sua delta, locus magnopere prosper, usque ad 20 centesimas PDG Sinarum generat. Flumen, per variissima oecosystemata fluens, ipsum est habitatio nonnullarum specierum endemicarum et periclitatarum, inter quas Alligator sinensis et Acipenser dabryanus. Homines flumine milia annorum usi sunt pro aqua, inrigatione, sanitatione, transportatione, industria, finibus politiarum, bello. Moles Trium Angustiarum in Flumine Caeruleo est maxima orbis terrarum statio hydroelectrica.[3][4]

Animalia fera[recensere | fontem recensere]

Ob commercium secundum flumen factum, periegesin, et pollutionem, Flumen Caeruleum est habitatio specierum saltem quattuor magnorum animalium maxime periclitatorum: Alligatoris sinensis, Neophocaenae phocaenoidis, Psephuri gladii, Lipotis vexilliferi (baiji). Hic est solus locus praeter Civitates Foederatas ubi species alligatoris et Psephuri sunt endemicae. Singulae Neophocaenae phocaenoides vivae anno 2010 numerati sunt mille exempla. Decembre 2006, Lipotes vexillifer declaratus est functionaliter exstinctus postquam amplus fluminis investigatio nulla indicia habitationis huius lipotidae in lucem protulerunt.[5] Anno autem 2007, magnum animal album in flumine inferiore conspectum et photographizatum ad tempus baiji creditum est.[6] Sed animali vivo post 2004 non iam viso, baiji functionaliter exstinctus in praesenti habetur.[7]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carles, William Richard. 1898. The Yangtse Chiang. The Geographical Journal 12(3):225–240.
  • Danielson, Eric N. 2004. Nanjing and the Lower Yangzi, From Past to Present, The New Yangzi River Trilogy, Vol. II. Singapore: Times Editions/Marshall Cavendish. ISBN 981-232-598-0.
  • Danielson, Eric N. 2005. The Three Gorges and The Upper Yangzi, From Past to Present, The New Yangzi River Trilogy, Vol. III. Singapore: Times Editions/Marshall Cavendish. ISBN 981-232-599-9.
  • Farovik, Tor. 2010. Jangtse: Strom des Lebens. Monaci: Piper Verlag. ISBN 978-3-89029-760-6.
  • Grover, David H. 1992. American Merchant Ships on the Yangtze, 1920-1941. Wesport, Conn.: Praeger Publishers.
  • Van Slyke, Lyman P. 1988. Yangtze: Nature, History, and the River. A Portable Stanford Book. ISBN 0-201-08894-0.
  • Winchester, Simon. 1996. The River at the Center of the World: A Journey up the Yangtze & Back in Chinese Time. Holt, Henry & Company. ISBN 0-8050-3888-4. Anno 1997, ISBN 0-8050-5508-8. Anno 2004. St. Martins, ISBN 0-312-42337-3.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Caeruleum spectant.