Testa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: testa (discretiva)

Testa est tegmen quod aliquorum animalium corpus tegit, exempli gratia testudines et crustacea.

Testudinibus[recensere | fontem recensere]

Testudinis testa ipsa testudo vocari potest, sive celtium, e stratibus osseis et corneis constat duas partes divisa est: superior carapax dicitur, inferior plastrum. Carapax e scutis trium typorum constat, id est vertebralia (supra), costalia (latere), marginalia (latere ad infra). E testae parte antica caput et crura anteriora exeunt, parte postica cauda et crura posteriora; columna vertebralis cum testa parte dorsuali coniuncta est.