Eugenius Primakov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Eugenius Primakov
Res apud Vicidata repertae:
Eugenius Primakov: imago
Eugenius Primakov: imago
Nativitas: 29 Octobris 1929; Kiovia
Obitus: 26 Iunii 2015; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Russia

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Eugenius Maximi f. Primakov (Russice Евгений Максимович Примаков, tr. Evgenij Maksimovič Primakov; Kioviae natus die 29 Octobris 1929; Moscuae mortuus die 26 Iunii 2015), e connubio Russi et Iudaeae ortus, fuit eruditus Sovieticus et politicus Russiae.

Kioviae in Ucraina natus, ad Tiphlis Georgiae educatus est. Patrem sub regimine Stalinistico incarceratum et mortuum esse traditur. Eugenius Primakov alumnus fuit Instituti Studiorum Orientalium Moscuae in urbe (ubi rebus Arabicis studuit) et Universitatis Publicae Lomonosovianae eiusdem urbis. Scholaris, postea director vicarius, denuo director meruit Instituti Oeconomiae Mundanae iuxta academiam scientiarum Unionis Sovieticae, sed inter annos 1977 et 1985 Institutum Studiorum Orientalium iuxta eandem Academiam (cuius socius correspondens ab anno 1974 et academicus, i.e. socius ordinarius, ab anno 1979 fuit) direxit.

Rebus publicis non ante annum 1998 interfuit, breviter praeses Concilii Unionis, deinde consiliarius praesidi Michaeli Gorbačev merens. Anno 1991 legatus ad praesidem Iracensem Saddam Hussein missus est. Postea usque in annum 1996 director fuit novae Officinae Nuntiationum Externarum (antea partis Commissionis Securitatis Publicae URSS).

Minister rerum externarum a die 9 Ianuarii 1996 ad 11 Septembris 1998 meruit. Hoc die primus minister creatus est, a quo munere die 12 Maii 1999 demotus (successore Vladimirus Putin) officium praesidis petebat, sed mox renuntiavit. Putin ipse praeses electus anno 2001 Primakov, aemulum sed non inimicum, ad praefecturam Camerae Russicae Commercii et Industriae promovit, quod officium decem annos retinuit. Rursus anno 2003 legatus ad Saddam Hussein missus est ad bellum imminens evitandum, sed frustra.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Primakov spectant.
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon