Furiae

E Vicipaedia
(Redirectum de Erinnyes)

Vide etiam paginam discretivam: Eumenides (discretiva)

Furiae Orestem persequentes in tabula Gulielmi Gulielmus Adolphi Bouguereau anni 1862

Furiae, seu Dirae, Graece et aliquando Latine Erinyes (Ἐρινύες) vel Eumenides (Εὐμενίδες), in mythologia Graeca Romanaque sunt Noctis[1] et Acherontis filiae tres, Allecto, Megaera, et Tisiphone, deae ultionis, quae homines scelestos et exsecratos exsequuntur. Aliae genalogiae fueruntː Hesiodus exempli gratia eas e Caeli semine a Terra post castrationem servato ortas faciebat[2].

De Furiis in litteris[recensere | fontem recensere]

Cicero haec de divinitate Furiarum et Eumenidum scripsit:

Quo modo autem potes, si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae matre Asteria est sorore Latonae? an haec quoque dea est; vidimus enim eius aras delubraque in Graecia. sin haec dea est, cur non Eumenides? quae si deae sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, speculatrices credo et vindices facinorum et sceleris.[3]

Aeschylus tragoediam de Furiis scripsit, Eumenides inscriptam, ultimam partem trilogiae Oresteae. Poeta chorum ex Erinybus composuit atque ostendit quomodo Athena illis ultionis deis olim parricidarum sanguinem sitientibus persuaserit ut Orestem dimitterent atque Eumenides, hoc est "Benignae" et "bona mente", in futurum fierent, atque fecunditati tam pecoris quam agrorum in terra Attica praeessent (quae fabula aetiologica Eumenidum cultus Athenis instituti volebat esse). Deae chthoniae erant quas Athenienses in antro subterraneo sub Areopago colle taedarum luce noctu colebant.

Coloni quoque in demo Atticae colebantur ubi nemus sibi sacrum habebant. Nam scaena Oedipodis Colonei, Sophocleae fabulae, hoc nemus ostendit ad quod finem vitae sibi praedictam inventurum sciebat Oedipus.

In Senecana tragoedia Thyeste Furia sive Erinys quaedam invitam Tantali umbram ex Inferis in pristinam domum ubi nunc regnat Atreus retrahit ad novam caedum seriem movendam[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aeschylus, Eumenides 321-2, 416
  2. Hesiodus, Theogonia 180-5.
  3. Cicero, De natura deorum 3.46.
  4. Prologus 1-111.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Furias spectant.