Nemesis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Nemesis (discretiva)

Nemesis

Nemesis (Graece Νέμεσις 'ultio divina, vindicta; indignatio' < νέμω 'distribuo'), dea retribuendi contra hybrin (Graece ὕβρις 'contumelia; superbia') quae filia Noctis et Erebi[1] nonnumquam dicebatur, aut Dios aut Oceani.

Multis Graeciae locis Nemesis Iovi Helenam peperisse narrabatur, cui Leda non vera mater sed tantum nutrix dicebatur. Sic Rhamnunte, ubi magnum templum a Pausania descriptum Nemesi deae dedicatum erat, in quo statua cultui destinata a Phidia sculpta stabat.[2] Itaque Nemesis "Rhamnusia" dicebatur. Smyrnae duae Nemeses venerabantur, quae somnio Alexandrum Magnum monuerant ut novam urbem prope montem Pagum conderet.[3]

stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex Hesiodo. Cf. Pausanias VII.5.2-3 qui patrem Nemesis apud Atticos Oceanum fuisse adfirmabat.
  2. Pausanias, Descriptio Graeciae I.33.7-8
  3. Pausanias VII.5.1-3.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus interni