Ratio Erasmiana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ratio Erasmiana[1][2][3] est ratio commutationis scholasticorum ab Unione Europaea anno 1987 condita. Erasmus Plus (usitate imminutum Erasmus+) est nova ratio, Ianuario 2014 condita, quae omnes Unionis Europaeae rationes hodiernas educationem, exercitationem, iuventutem, artesque athleticas tractantes coniungit.

Ratio Erasmiana, cum aliis rationibus liberis, in Rationem Socratis, a Commissione Europaea anno 1994 constituta, inserta est. Ratio autem Socratis die 31 Decembris 1999 desiit, et a Ratione Socratis II die 24 Ianuarii 2000 reposita est, quae vicissim die 1 Ianuarii 2007 a Lifelong Learning Programme 2007–2013 reposita est.

Ex Desiderio Erasmo Roterodamo, philosopho Batavo, adversario dogmatismi, appellatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Acronymum, ex European Region Action Scheme for the Mobility of University Students ('Activa Regionis Europaeae Ratio pro Mobilitate Scholasticorum Universitariorum').
  3. "What's in a name? History of the Erasmus Programme" 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Domański, Tomasz, et Paweł Bryła, eds. 2014. The impact of the Erasmus programme on mobility and employability. Lodziae: Wydawnictwo Uniwersytetu Łódzkiego. ISBN 9788379694310.
  • Feyen, Benjamin, et Ewa Krzaklewska, eds. 2013. The ERASMUS Phenomenon: Symbol of a New European Generation? Peter Lang Publishing. ISBN 9783631627198. ISBN 363162719X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]