Thomas Wolseius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum generale cardinalis
Thomas Wolseius
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Thomae Wolsei effigies a pictore incognito annis fere 1520-1529 confecta (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii)
Thomae Wolsei effigies a pictore incognito annis fere 1520-1529 confecta (Pinacotheca Effigierum Nationalis Londinii)
archiepiscopus Eboraci (Archidioecesis Eboracensis)
titulus
S. Caeciliae
Natus 1471 aut 1475
presbyter ordinatus 26 Martii 1498
episcopus nominatus 6 Februarii 1514
episcopus consacratus 26 Martii 1514
Cardinalis promulgatus 10 Septembris 1515
a papa Leone X
Mortuus 28 Novembris 1530
Pagina officialis Sanctae Sedis

Thomas Wolseius[1] seu Wolsa[2] sive Vulsaeus[3], vulgo Thomas Wolsey (natus circa annum 1475; mortuus 28 Novembris 1530) fuit capellanus Henrici VII, Regis Angliae, et deinde tempore Henrici VIII cardinalis Ecclesiae Catholicae et rerum politicarum usu peritissimus.

Gippevici natus est inter annos 1471 et 1475.[4] Anno 1497, iam gradu magistri artium dignatus, electus est socius collegii Magdalenae apud Oxonienses; presbyter die 10 Martii 1498 ordinatus est. Ab anno 1509 fuit decanus Lincolniensis, eleemosynarius regalis et Conciliarius privatus (anno 1514 Thomam Morum in officium famuli accepit). Ab anno 1515 archiepiscopus Eboracensis et dominus Cancellarius regni Angliae meruit; die 10 Septembris 1515 Leo X papa cardinalem eum instituit,[5] et anno 1518 legatum pontificalem. Bona ordinum monasticorum proscribebat; pontificatum etiam petivit. Inter annos 1518 et 1522 iussu papae episcopatum Bathoniensem et Wellensem in commendam tenuit; inter annos 1523 et 1529 Dunelmensem, sed ab hoc anno Wintoniensem, quem usque ad diem 17 Februarii 1530 retinuit.[6]

Anno 1525 "Collegium Cardinalis" apud Oxonienses condidit; hoc collegium hodie, nomine posteriori "Aedes Christi", maiorem et divitiorem omnium Universitatis Oxoniensis collegiorum esse confitetur. Anno 1528 Scholam Regiam Gippevicensem in urbe natali reconstituit.

Anno fere 1529 haesitationes et tergiversationes Wolseii, qui papam offendere noluit, inimicitiam Henrici regis in se vertit. Anno exeunte Anna Bolena regem suasit ut contra Thomam Wolseium mandaret. Ex officio cancellarii dimissus est et bonorum suorum privatus, inter quae aedem episcoporum Londiniensem, nomine placeam Eboracensem, quem Henricus in palatium regium convertit loco veteris palatii Westmonasteriensis. Die 29 Novembris 1530 Wolseius, quo tempore in Turrem Londiniensem incarcerandus advehebatur, ob infirmitates apud abbatiam Leicestriensem mortuus est.

Paelecem Ioannam Larke usque ad annum fere 1519 tenuit, e qua genuit filium Thomam filiamque Dorotheam Wynter.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglia sacra (1691) (vide p. 577 apud Google Books)
  2. "Cromwell postea, ut antecessores Morus atque Thomas Wolsa, causa proditionis patriae accusatus est." Ex hic
  3. Fons
  4. "Wolsey" apud The Cardinals ..., nota 1.
  5. Peter Gwyn, The King's Cardinal, p. 33
  6. B. Jones, Fasti Ecclesiae Anglicanae 1300-1541: volume 4: Monastic cathedrals (southern province) (1963) pp. 45-47.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]