Demosthenes (strategus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sphacteria et Pylos ubi Demosthenes Spartanos hoplitas suis copiis circumdedit et cepit.

Demosthenes (mortuus 413 a.C.n.) fuit ductor exercitus Atheniensis qui saepe strategus designabatur. Bello Peloponnesiaco primum cum Aetoliis et Ambraciotis vario Marte pugnavit (426 a.C.n.). Anno 425 a.C.n. gloriam sibi paravit dum instigante Cleone hoplitas Spartanos in insula Sphacteria ad deditionem compellit. Anno proximo classi praefectus iam in Megaris et Boeotia oppugnandis rem male gessit et anno 421 a.C.n. paci Niciae signum suum adposuit. Anno 413 a.C.n. Niciae in Siciliam cum classe auxilio missus in Atheniensium clade periit. Post primam pugnam infeliciter gestam statim Athenas cum classe redire quidem volebat sed Nicias ob religiosam superstitionem exercitum morabaturː quod consilium Atheniensibus exitio fuit.

Apud Aristophanem[recensere | fontem recensere]

In Equitibus Aristophanis (424 a.C.n.) Demosthenes unus e Demi, hoc est Populi, servis est quos coservus Paphlagon (hoc est Cleon) domino consentiente vexare solet[1]. Igitur una cum comite Nicia malorum remedium quaerit et potentiam Paphlagonis apud Populum adiuvantibus equitibus subvertere conatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita ad pugnam Sphacteriensem alludit (versus 61-4)ː καὶ πρώην γ' ἐμοῦ μᾶζαν μεμαχότος ἐν Πύλῳ Λακωνικήν, πανουργότατά πως περιδραμὼν ὑφαρπάσας αὐτὸς παρέθηκε τὴν ὑπ' ἐμοῦ μεμαγμένην... = "Nuper placentam Laconicam a me apud Pylum subactam praetervolans impudenter subripuit et ipse domino adposuit quamvis a me subactam". Vide etiam de eadem re versus 391-4.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]