Nicias

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nicias filius Nicerati, mortuus in Sicilia anno 413 a.C.n., fuit civis Atheniensis quinti saeculi a.C.n. inter clarissimos post Periclem. Saepe strategus a populo designatus usque ad 415 a.C.n. feliciter exercitus sibi mandatos duxit. In contionibus tamen demagogis ad bellum plebem incitantibus, ut Cleoni et Alcibiadi, moderatione sententiarum suarum obviam ire solebat. Paci inter Lacedaemonios et Atheniensibus anno 421 a.C.n. factae nomen suum dedit. Invitus igitur magnae expeditioni Siciliensi praefuit eo magis quo Alcibiade sacrilegii accusato et revocato praecipuus dux mansit. Tum timiditate animi et tarditate consiliorum patriae cladem auxit. Ipse captus et necatus est etsi Thucydides[1] existimabat minime ex omnibus viris quos cognosset Niciam ob sanctitatem vitae tale exitium pati meruisse. Plutarchus eius vitam conscripsit quam cum viro Romano Marco Licinio Crasso contulit quia uterque in longinqua expeditione periit tum cum ad summum fastigium suae civitatis iam pervenerant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historiae VII.86

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]