424 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 424 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 6 a.C.n. · saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n.
Anni: (431 a.C.n.) · 430 a.C.n. · 429 a.C.n. · 428 a.C.n. · 427 a.C.n. · 426 a.C.n. · 425 a.C.n. · 424 a.C.n. · 423 a.C.n. · 422 a.C.n. · 421 a.C.n. · (420 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

  • Xerxes II rex Persarum factus est.
  • Bellum Peloponnesiacum: Athenienses Nicia duce insulam Cytheram ad Maleam promunturium occupant unde Laconiae litus vastant. Item Thyream urbem ad fines Laconiae et Argolidis sitam expugnant et Aeginetas ibi habitantes interficiunt. Athenienses a parte incolarum invitati Megara ex improviso expugnare frustra conati a Brasida Lacedaemoniorum duce repulsi sunt. Restitutis exsulibus instituta democratica tum in oligarchiam mutata sunt. In Sicilia pace facta instigantibus Syracusanis civitates Athenienses domum dimittunt. Invitante Macedonum rege Perdicca Brasidas exercitum Peloponnesiorum in Chalcidicam duxit quo duabus Andriorum coloniis, Stagiris et Acantho, persuasit ut ab Atheniensibus deficerent atque mox media hieme etiam Amphipolitanis, Atheniensium coloniae. Ineunte hieme ad fines utriusque populi Athenienses a Boeotiis hoplitarum proelio victi sunt.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]