Expeditio in Siciliam

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Navigatio Atheniensium in Siciliam.

Expeditio in Siciliam est magnum inceptum bellicum medio Peloponnesiaco bello initum quam populus Atheniensium Alcibiade suadente, Nicia dissuadente anno 415 a.C.n. decrevit. Causa speciosa fuit auxilium a Segestanis petitum quos Selinuntes adiuvantibus Syracusanis bello opprimebant. Re vera demagogi Atheniensibus spem totius Siciliae subigendae proponebant atque inde etiam Italiam et Carthaginem in animo habebant. Itaque vis huius belli omnis in Syracusas, potentissimam Doricam civitatem Siciliae, incubuit. Clades in Sicilia anno 413 a.C.n. ab Atheniensibus accepta in exitu belli adversus Peloponnesios et dissolutione Foederis Delii magnum momentum habuit. Narratio huius expeditionis a rerum gestarum scriptore Thucydide hodieque magnam famam habet.

Syracusae ab Atheniensibus obsessae.

Primi duces expeditionis fuerunt Alcibiades, Nicias, Lamachus. Mox Alcibiades qui maximam operam in expeditione praeparanda navarat parodiae sacrorum Cereris mysteriorum ab inimicis absens insimulatus ab imperio remotus est et Athenas ad iudices convocatus. Ad Spartanos transfugere quam periculum mortis in patria adire maluit. Tum res longe aliter atque Athenienses speraverant vertere coepitː nam dux Lacedaemonius Gylippus cum hoplitis Corinthiis subsidio missus eos a circumvallatione Syracusarum prohibuit et bello in Graecia continentali renato rex Agis et Peloponnesii Deceliam in Attica muniverunt unde hostes ab agris colendis arcebant. Quin etiam civitates Graecae Siciliae societatem Atheniensium aspernabantur, eorum imperialismum reformidantes, et paulatim praeter Agrigentinos circa Syracusanos coalescebant. Postquam angustias rerum compertas habuerunt Athenienses alterum exercitum ducentibus Demosthene et Eurymedonte subsidio miserunt. Qui exercitus una cum priore periitː nam Athenienses in angusto portu pugnare coacti sollertia navali qua maxime pollebant hostes superare non potuerunt. Haec infausta expeditio finem imperialismo Atheniensi imposuit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Iter Atheniensium post cladem navalem.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Sebastiano Amato, Dall'Olympieion al fiume Assinaro. La seconda campagna ateniese contro Siracusa (415-413 a. C.), 2005-2008. Quattuor volumina.
  • Frédéric Bertocchini, Athènes et le désastre de l'expédition de Sicile de 415 à 413 av. J.-C., Éditions Clémentine, 2017
  • Donald Kagan, The Peace of Nicias and the Sicilian Expedition. Cornell University Press, 1981. Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
  • Francis Larran, L’Histoire labyrinthe : l’expédition de Sicile chez Thucydide, Cadomi, 2020
  • Riccardo Vattuone, Logoi e storia in Tucidide : contributo allo studio della spedizione ateniese in Sicilia del 415 a.C., Bononiae, 1978

Nexus externi[recensere | fontem recensere]