Delta Vistulae

E Vicipaedia
Forma agri deltae Vistulae ad pagum Osice.

Delta Vistulae est planities in Polonia septentrionali sita, circa locum ubi Vistula, maximum Poloniae flumen, multis ostiis sese in Sinum Gedanensem Maris Baltici exonerat.

Nomen et situs[recensere | fontem recensere]

Planities haec, Polonice Żuławy, Theodisce Werder nuncupata, delta e limo a Vistula flumine allato constituta, a collibus haud altis ab occidente, meridie et oriente circumdatur. A septentrione autem planities iugo thiniorum abrupte locum cedit, post quod litus maris invenitur; thinia haec boreo-orientem versus continuantur, Paeninsulam Venedicam efformantes.

Tabula geographica statum deltae Vistulae circa annum 1300, depingens (H. Bertram, 1922); litus Lacus Recentis incipiente saeculo vicensimo linea interrupta monstratur.

Ob multitudinem fluminum (ostiorum Vistulae, de quibus infra, necnon multorum aliorum) erat olim haec regio paludosa, sed a colonis Batavis (sic dictis Mennonitis) saeculis sexto decimo et septimo decimo huc venientibus, permagno labore eodem modo quo in patria eorum peracto, canalibus scilicet effossis polrisque creatis, habitabilis et fecunda exstitit.

Vistula eiusque ostia[recensere | fontem recensere]

Ad Mariaeburgum Vistula primo in duos alveos dividitur, quorum maior nomen idem retinet, alius vero, ad orientem situs, Nogatus[1] appellatur. Non longe a mari Vistula iterum dividitur in tria ostia, quorum occidentale (Polonice Martwa Wisła; Theodisce Tote Weichsel; ergo “Vistula Mortua”; olim Leniwka) ad Gedanum dirigitur; medium, a hominibus anno 1895 effossum, recto tramite in mare influit; orientale autem item dividitur in Vistulam Elbingensem (Szkarpawa, Elbinger Weichsel) et Regiomontanam (Wisła Królewiecka, Königsberger Weichsel). E quibus Vistula Elbingensis, Regiomontana et Nogatus in Habum[1] seu Lacum Recentem influunt, alia vero ostia in Mare Balticum.

Urbes et monumenta[recensere | fontem recensere]

Pons ferriviarius rotatorius in Vistula Elbingensi ad Rybinam. In hoc photographemate secundum flumen stans monstratur, ut naves praeterfluere possint; hamaxosticho autem adveniente, pons rotatur, ita ut ambas ripas coniungat.

Ad limites regionis huius, extra eam tamen, quatuor urbes maiores inveniuntur, Gedanum scilicet, Dersavia,[1] Mariaeburgum et Elbinga. In delta Vistulae oppida tantum minora sita sunt, Neotychum[2] nempe seu Nova Piscina[3] atque oppidum Tiegenhofense.[4]

In haud paucis locis, exempli gratia Neotychi et in pago Cyganek, sunt ecclesiae stilo Gothico aedificatae. In nonnullis pagis, domus Mennonitarum(en) veteres ligneae permanent. Notanda sunt etiam monumenta technologica, exempli gratia pons ferriviarius rotatorius anno 1905 in pago Rybina constructus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Augustowski, Boleslaus, ed. 1976. Żuławy Wiślane. Gedani: Societas Scientiarum Gedanensis.
  • Bertram, Hugo, Wolfgang La Baume, et Otto Kloeppel. 1924. Das Weichsel-Nogat-Delta: Beiträge zur Geschichte seiner landschaftlichen Entwickelung, vorgeschichtlichen Besiedelung und bäuerlichen Haus- und Hofanlage. Gedani: Danziger Verlag. Textus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Martinus Cromerus, Polonia sive de situ, populis, moribus, magistratibus, et republica regni Polonici libri duo (Coloniae: apud Maternum Cholinum, 1577), lege hic. 29.
  2. B. Chlebowski & W. Walewski (ed.), Słownik geograficzny Królestwa Polskiego i innych krajów słowiańskich, Vol. VII. Varsoviae (1886) lege hic, p. 160. Polonice Nowy Staw, olim Nitych vel Nytych, Theodisce Neuteich.
  3. Casimirus Rymut (ed.), Nazwy miejscowe Polski. Vol. VII: Mą–N (Cracoviae: 2007), ISBN 978-83-88866-46-7.
  4. Ita in sigillo ecclesiae paroecialis: Sigillum ecclesiae Tiegenhofensis; vide photographema hic. Nomen Polonicum oppidi Nowy Dwór Gdański, Theodiscum autem Tiegenhof est.