Elbinga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne civitatis Vexillum civitatis
Insigne Vexillum
Tabula geographica
Elbinga (Poloniae)
Elbinga
Elbinga
Nomen Latinum: Elbinga
Nomen Polonicum: Elbląg
Elbinga
Elbląg, układ urbanistyczny Starego Miasta.jpg
Indicia fundamentalia
vaivodatus: Ermlandia-Masuria
Circulus urbanus: Elbinga
Coordinata geographica: 54° 10′ 0″ Sept., 19° 24′ 0″ Ort.
Altitudo: 10m supra mare
area: 88,33 km2
Numerus incolarum (2014)
 - civitatis
 - spissitudo

122.568
1979 /km²
Coniunctio communium cum: Communibus quae sunt haec:
*Leri (Germania)
numerus cursualis: 30-001 do 31-999
praefixum telephonicum: (+48) 55
nota autocineti: KR
Praeses civitatis: Witold Wróblewski
Inscriptio cursualis curiae: ul. ul. Łączności 1
82-300 Elbląg
Inscriptio electronica:
Pagina interretialis: http://www.elblag.pl/


Elbinga (Polonice et Anglice Elbląg, Germanice Elbing) urbs in Polonia est. Ad palatinatum Ermlandiam-Masuriam pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vicus Elbingae post annum 1990 vetere modo iterum aedificatus

Elbinga anno 1237 ab Ordine Sanctae Mariae Teutonicorum condita est. Ab anno 1466 civitas libera ad Regnum Polonicum pertinuit. Annis 1626 ad usque 1635 Gustavus II Adolphus rex Sueciae urbem tenuit. Iterum annis 1655 - 1660 Sueci Carolo X Gustavo duce Elbingam tenuerunt et anno 1657 Elector Magnus Borussiae Elbingam pignus aeris alieni a Ioannei II rege Poloniae accepit. Anno 1703 aere alieno non soluto Fridericus I rex Borussiae Elbingam suo regno adiunxit. Annis sequentibus Elbingasaepe occupata est: A Suecia (1703 - 1720), a Russia (1710 - 1712) et a Saxonia anno 1712. Annis 1758 - 1762 iterum Russi milites Elbingam tenuerunt. Anno 1772 per Primam Divisionem Poloniam pars Borussia facta est. Anno 1807 copiae Napoleonis urbem expugnaverunt. Saeculo 19 navalia magna hic condita sunt. Ab anno 1867 ad Foederationem Germanicam Septemtrionalem pertinuit, ab anno 1871 ad Imperium Germanicum. Elbinga et post Bellum Mundanum Primum et Foedus Versaliis sancitum 1919 pars Germaniae mansit. Inter Bellum Mundanum Secundum urbs valde deleta est. Ab anno 1945 ad Poloniam pertinet. Incolae Germanici fugati sunt et copiae Sovieticae Elbingam diripuerunt. Ab anno 1950 urbs iterum aedificata est. Ab anno 1990 centrum historicum vetere modo iterum aedificatur.

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Elbinga coniunctionem communium cum Leris in Saxonia Inferiore habet.

Cives clari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Elbingam spectant.