Cytochroma P450

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cytochroma P450: proteina (versicolor) cum Haeme (canities)

Cytochroma P450 (-atis, n.)[1] est pars superfamiliae cofactorem Haemis continentium proteinorum, ideo Cytochromata haemoproteina sunt.

Cytochroma P450 magni momenti est ad substrata sua transformanda et hac re ad haec excretionis ex corpore vivo praeparanda. Enzymum expressa in formula generali hanc reactionem per oxidoreductionem catalizat:

RH + O2 + 2H+ + 2e- → ROH + H2O.

Duae reactiones coram coenzymo addito evenient:

  • 1. (Oxidatio): substratum organicum (RH) cum alio dimidio moleculae oxygenii (½O2) ad -ROH (quam dicunt reactio "mono"-oxi-genasis igitur) et
  • 2. (Reductio): Coenzymum instrumentum reductans electronem (2e-) et Hydrogenium (2H+) reddens, ideo alium (½O2) ad aquam (H2O) coniungentur.

Substrata sunt per exemplum medicamenta sive hormones, coenzyma per exemplum NADH sive NADPH sive flavoproteina sive ferredoxinum. Plerumque quaeque cytochroma P450 coenzymo definitivo eget. Complures inhibitores cytochromatium notati sunt.

Nomina systematica[recensere | fontem recensere]

Magis quam unum et viginti milia[2] cytochromatium nota sunt. Nomina systematica genorum Cytochromatium P450 singularium ex (1) signo superfamiliae CYP[3] et (2) numero familiae genorum et (3) una littera maiuscula subfamiliae et (4) numero geni componuntur, per exemplum CYP2E1, scribens in modo currente[4]. Anno 2009 circiter duodecim gena, mille familiae, duo milia quingenti subfamiliae nota sunt[5].

Etymologia

Verbum Cytochroma P450 ex duobus verbis graecis (κύτος vasum, et χρώμα color) et abbbreviatione a verbo pigmenti et numero longitudinis undae compositum. Cytochroma proteinum cellulae coloratum describat, P pigmentum eius, quod lucem longitudinis undae 450 nm sub reductinone ferri et formatione carbonii monoxidi absorbet.

Structura[recensere | fontem recensere]

Haem: Cytochromatibus P450 Haem A unus est

Cytochromata P450 ex volucro exteriore cum nucleo interiore componuntur:

Divisio[recensere | fontem recensere]

Cytochromata in plures greges dividi possunt[6]:

  • Systemata mitochondriorum (Systema NADPH)
  • Systemata microsomatum (Systema electron adrenodoxino committens)
  • Systemata bacteriorum (Systema electron ferredoxino committens)
  • Systemata cum Cytochromo b5 conexa (Systema CYB5R/cyb5/P450)
  • Systemata Rhodocci bacteriorum (Systema FMN continens reductasis)
  • P450 solum (Systema sine enzymo reductasis): CYP5 (Thromboxani synthasis), CYP8 (prostacyclini synthasis)

Cytochromata Corporis Humani[recensere | fontem recensere]

Corpori humano Cytochromum 18 familiae et 43 subfamiliae sunt.[7]

Familia Functio Membra Nomina
CYP1 Metabolismus substantiarum dependentiae et oestrogenorum 3 subfamiliae, 3 geni, 1 pseudogenum CYP1A1, CYP1A2, CYP1B1
CYP2 Metabolismus substantiarum dependentiae et oestrogenorum 13 subfamiliae, 16 geni, 16 pseudogeni CYP2A6, CYP2A7, CYP2A13, CYP2B6, CYP2C8, CYP2C9, CYP2C18, CYP2C19, CYP2D6, CYP2E1, CYP2F1, CYP2J2, CYP2R1, CYP2S1, CYP2U1, CYP2W1
CYP3 Metabolismus substantiarum dependentiae et oestrogenorum et testosteroni 1 subfamilia, 4 geni, 2 pseudogeni CYP3A4, CYP3A5, CYP3A7, CYP3A43
CYP4 Metabolismus arachidonati 6 subfamiliae, 11 geni, 10 pseudogeni CYP4A11, CYP4A22, CYP4B1, CYP4F2, CYP4F3, CYP4F8, CYP4F11, CYP4F12, CYP4F22, CYP4V2, CYP4X1, CYP4Z1
CYP5 Thromboxani A2 syntetasis 1 subfamilia, 1 genum CYP5A1

Effectus[recensere | fontem recensere]

Effectus Cytochromatis P450

Exemplum gratia cum coenzymo NADPH:

RH + O2 + NADPH + H+ → ROH + H2O + NADP+

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. >Cytoplasma
  2. http://drnelson.uthsc.edu/CytochromeP450.html Nelson, DR (2009): Cytochromatium P450 pagina interretialis
  3. CYP nomen officiale est, praeterea P450 vel CYP450 utuntur.
  4. anglice: italic
  5. Nelson DR (2009). The cytochrome P450 homepage. Hum Genomics 4, 59-65
  6. Hanukoglu I (1996). Electron transfer Proteins of cytochrome P450 systems. Advances in Molecular and Cell Biology. 14: 29—56
  7. Nelson D (2003). Cytochrome P450s in humans.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]