Alazonius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alazonius
Alazonius superior
Longitudo 351 chm
Area systematis 10 800 chm²
Fons Barbalo mons Caucasi
Ostium Cyrus
Regio Georgia, Atropatene

Alazonius[1], vulgo Alazani (Georgiane ალაზანი, Atropatenice Qanıx) est flumen Georgiae et Atropatenae. In Georgia septentrionali prope Barbalo montem iugi Principalis Caucasi Maioris incipit, inter iugum Principale et iugum Cacheticum fluit, ubi accolas permultas accipit. Per confinium Georgiae et Atropatenae longe fluit. In planitiem siccam exit, ubi per 100 chm accolas habet nullas; in Atropatene in Cyrum fluvium (nunc in receptaculum aquae Mingeczauricum[2]) effunditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eduardi Eichwald Fauna Caspio-Caucasia..., Petropoli 1840, pp. 3, 29, 37. (Textus apud Google Books)
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Мингечаурское вдхр..

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 42°25′18″N 45°14′3″E, 41°0′24″N 46°38′25″E • 583425 GeoNames • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alazonium fluvium spectant.