Aragus

E Vicipaedia
Aragus
Cyri et Aragvi confluentia Mtzchetae
Longitudo 66 chm
Area systematis 2740 chm²
Fons iugi Principalis
Caucasici glaciaria
Ostium Cyrus
Regio Georgia

Aragus[1], vulgo Aragvi (Georgiane არაგვი) est flumen Georgiae. In glaciariis iugi Principalis Caucasi Maioris incipit, ubi Aragus Albus nuncupatur, ad Pasanauri vicum cum Arago Nigro confunditur. Fluxu inferiore hydroelectrificina et receptaculum aquae in Arago constructi sunt, qui Tiphli vim electricam dent. In Mtzcheta[2] urbe capitali Hiberiae et Georgiae antiquae in Cyrum effunditur; Dschwari (Georgiane Crux) monasterium super confluentiam aedificatum est, qui locus saepissime visitatur et describitur[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eduardi Eichwald Fauna Caspio-Caucasia..., Petropoli 1840, p. 3. (Textus apud Google Books)
  2. Fauna Caspio-Caucasia..., ibidem.
  3. Tenebrae noctis colles Georgiae operiunt, / Aragus ante me susurrit (На холмах Грузии лежит ночная мгла; / Шумит Арагва предо мною..), — Alexander Puškin; Aragi et Cyri undae, utraque alteram ut sororem amplectens (Обнявшись, будто две сестры, / Струи Арагвы и Куры...), — Novitius Michaelis Lermontov, etc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 42°20′41″N 44°41′42″E, 41°50′24″N 44°43′34″E • OpenStreetMap • GeoNames
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aragum fluvium spectant.