Roman numeral 10000 CC DD.svg

Coturnix coturnix

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
A common quail in Lebanon.jpg
Sonus Coturnicis coturnicis maris

Classis : Aves 
Ordo : Galliformes 
Superfamilia : Phasianoidea 
Familia : Phasianidae 
Subfamilia : Perdicinae 
Genus : Coturnix 
Species : Coturnix coturnix 
(Linnaeus, 1758)
   
Conservationis status
Synonyma
Tetrao coturnix Linnaeus 1758

Coturnix coturnix est species avium familiae Phasianidarum.[2] Aliarum specierum generis Coturnicis similis, saepius auditur quam videtur. Late distribuitur in Europa et Africa Septentrionali, unde species minimae curae ab IUCN aestimatur. Non confundenda est cum Coturnice japonica, in Asia endemica, quae, quamquam visu similis est, sonum distinctum habet. Coturnices coturnices, sicut Coturnices japonicae, aliquando inter aves cohortales ab hominibus alitur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Haec avis est parva et rotunda. Eius proprietates insignes apud Linnaeum: "pedibus nudis, corpore griseo-maculato, superciliís albis, rectricibus margine lunulaque ferruginea."[3] Maris praeterea mentum est album. Quia migratoria est, eius alae sunt longae, avium venationis plerumque dissimilis. Solum 18.0–21.9 centimetra longa est, 91–131 grammata ponderis.[4]

Haec species est omnino terrestris. Nidum in solo facit, et seminibus insectisque in humo vescitur. Insigniter difficilis est ad videndum, inter fruges occulta, volare nolens clanculumque abiens.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IUCN (vide situs scientificos).
  2. Jobling 2010: 120.
  3. Linnaeus 1758: 161.
  4. Hume et Marshall 1880: 2: 148.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hume, A. O., et C. H. T. Marshall. 1880. Game Birds of India, Burmah and Ceylon. 2 vol. Calcuttae: A.O. Hume et C.H.T. Marshall.
  • Jobling, James A. 2010. The Helm Dictionary of Scientific Bird Names. Londinii: Christopher Helm. ISBN 978-1-4081-2501-4. Arvccivum.
  • Linnaeus, Carolus. 1758. Systema naturae per regna tria naturae, secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis. Tomus I. Editio decima, reformata. Holmiae: Laurentii Salvii

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Coturnicem coturnicem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Coturnicem coturnicem" apud Vicispecies.