Heliopolis (Aegyptus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Heliopolis

Delta Nili et Heliopolis

Heliopolis (Graece Ἡλίου πόλις) fuit urbs Aegyptia antiqua summo trigono posita quod efficit Delta Nili, paulum ad orientem versa ; cultui dei Solis et bovis Mnevis dedita erat cuius sacerdotes rerum caelestium peritissimi habebantur et astronomiam Graecos docuisse putabantur ; narrabant enim philosophos Platonem et Eudoxum aliquamdiu ibi moratos occultam doctrinam ut acciperent. Tempore vero quo Strabo templum visit nihil tale exstabat atque civitas circa templum iam deserta erat. Domum tamen ubi Plato habitaverat adhuc viatoribus ostendebant. Multi obelisci ibi fuerant quorum duo integerrimi, Flaminius et Solaris dicti, Romam iussu Augusti advecti sunt ubi etiamnunc a visitatoribus conspiciuntur. Alii a Cambyse, Persarum rege, olim destituti sive humi iacebant sive ambusti erant. Nomen ipsum urbis Graece "Solis civitatem" significabat, quod nomen urbi a Macedonibus inditum est postquam Aegypto potiti sunt, ob maximum dei templum ibi situm.

Fontes[recensere | fontem recensere]