Epaphroditus (libertus Neronis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ex hac inscriptione Romae reperta comperimus Epaphroditum vivum adhuc locum ad monumentum funebre comparasse sibi et uxori et libertis et eorum posteris. Hic libertus Augusti et 'nomenclator a censis' dicitur.

Epaphroditus (mortuus circa 95) fuit libertus et minister a libellis imperatoris Neronis, qui anno 68 ultimus comes patrono sibi mortem consciscenti opem tulisse dicebatur ac multo postea iussu Domitiani anno 95 aut 96 ob id ipsum necatus est. Flavius Iosephus opera quae Domitiano imperante publicavit, Antiquitates Iudaicas cum Vita et Contra Apionem, ei[1] dedicavit. Epaphroditus dominus philosophi stoici Epicteti erat[2].

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen servile Epaphroditus idem Graece valebat atque Felix Latine, quod explicabat in Vita Syllae[3] scriptor Graecus Plutarchus. Nam Romanus dictator Epaphroditus a Graecis appellabatur. Aphrodite enim non tantum amoris sed etiam bonae fortunae dea erat. Si a patre Neronis Claudio in libertatem vindicatus est tria nomina huius liberti Tiberius Claudius Epaphroditus esse potuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nisi tamen potius de grammatico Marcus Mettius Epaphrodito agitur. Sed verba Iosephi in prooemio Antiquitatum Iudaicarum (8) magis cum liberto Neronis congruunt : Ἐπαφρόδιτος ἀνὴρ ἅπασαν μὲν ἰδέαν παιδείας ἠγαπηκώς, διαφερόντως δὲ χαίρων ἐμπειρίαις πραγμάτων, ἅτε δὴ μεγάλοις μὲν αὐτὸς ὁμιλήσας πράγμασι καὶ τύχαις πολυτρόποις, ἐν ἅπασι δὲ θαυμαστὴν φύσεως ἐπιδειξάμενος ἰσχὺν καὶ προαίρεσιν ἀρετῆς ἀμετακίνητον
  2. F. Millar, 'Epictetus and the Imperial Court', JRS 1965(55) : 141-148.
  3. Cap. 34.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • L.A. Constans, 'Les jardins d'Épaphrodite', Mélanges de l'école française de Rome, 914(34) : 383-387
  • W. Eck, 'Nero's Freigelassener Epaphroditus und die Aufdeckung der pisonischen Verschwörung', Historia 1976(25) : 381-384. [1]