Conon Atheniensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Conon (nomen)

Imago Cononis (ficta) ex Promptuario Iconum Insigniorum (1553)

Conon (Graece Κόνων) (natus ante annum 444 a.C.n. ut putatur Athenis; mortuus circa annum 390 a.C.n. in insula Cypro) fuit dux classis Atheniensis qui rebus publicis patriae suae adsiduam operam dedit. Anno 394 a.C.n. a Persis adiutus magnam victoriam navalem de Lacedaemoniis ad Cnidum rettulit[1] qua eorum hegemoniam navalem post bellum Peloponnesiacum partam omnino labefecit. Paulo post longos muros inter urbem Atheniensium et Piraeum portum ductos, qui iussu victorum tempore triginta tyrannorum solo aequati erant, reficiendos curavit. Simul templum Aphroditae in Piraeo dedicavit quia illam deam Cnidii maxime venerabantur[2]

Tanta beneficia ut quodam modo rependerent Athenienses ipsius statuam et filii Timothei et Cyprorum regis Evagorae illius qui Phoenissas triremes ut Cononi traderet Artaxerxi II persuaserat[3] in Ceramico ad porticum regiam erexerunt[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Xenophon, Hellenica IV.3.10-12. Diodorus Siculus XIV.83
  2. Pausanias, Graeciae descriptio I.1.3 et I.2.2.
  3. Etenim Persae classem Cononi praestiterunt quo Lacedaemonios vicit.
  4. Pausanias, Graeciae descriptio I.3.2.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karl-Wilhelm Welwei: Das klassische Athen. Demokratie und Machtpolitik im 5. und 4. Jahrhundert. Darmstadii 1999, p. 452 (Index, s. v. Konon).
  • Duane A. March: Konon and the Great King’s Fleet. In: Historia. Vol. 46, Nr. 3, 1997, p. 257–269.
  • Heinrich Swoboda: Konon 3. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XI,2, Stuttgart 1922, Sp. 1319–1334.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!