Columba vitiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Aves 
Ordo : Columbiformes 
Familia : Columbidae 
Genus : Columba 
Species : C. vitiensis 
Columba vitiensis 
Quoy & Gaimard, 1830  
Conservationis status

Columba vitiensis (Anglice: metallic pigeon ; Samoane: fiaui) est avis familiae Columbidarum, quae in silvis tropicis Indonesiae orientalis, Philippinarum, Novae Guineae, Insularum Salomonis, Novae Caledoniae, Vitiorum, Samoae, et circumiectuum Pacifici insularum meridio-occidentalium habitat. Subspecies Anglice Lord Howe pigeon appellata in Lord Howe Insula in Australia olim habitabat, sed a venatione circa 1853 exstirpata est.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Adultus magnitudine est medius, ad 37 cm longus, corona purpurea viridique iridescenti, covertis? alae caudaeque superioris nigris, iridi lutea rubraque, rostro luteo, cuti orbitali rubro, covertis menti auriumque albis, et pedibus purpureis. Pinnae inferiores sunt castaneae obscurae vel purpureo-virides nitidae. Ambo sexus sunt similes. Iuvenis est adulto obscurior.

Cibus et mores[recensere | fontem recensere]

Victus plerumque in fructibus variis, frumentis, seminibus, et bacis consistit. Feminae ferme unum aut duo ova parit.

Conservatio[recensere | fontem recensere]

Communis et longe lateque in sua habitatione diffusa, Columba vitiensis aestimatur species minimae curae in Rubro IUCN Indice Specierum Periclitatarum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Avis Haec stipula ad avem spectat. Amplifica, si potes!