Codex Laureshamensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prima pagina
Cod. Laur. III, Nr. 3399: Aug. 790 villa Hostat nunc Höchst coenobio Laureshamensi datus est.

Codex Laureshamensis est manuscriptum inter fere annum 1167 usque ad annum 1195 in monasterio Laureshamensi confectum. Copiosam monasterii historiam, cartularium plus quam 3800 syngrapharum necnon aliqua urbaria continet.