Codex Hammurabi

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Codex Hammurabi in stela Susis reperta nunc Lutetiae apud Museum Lupariense ostentatus, pars anterior et superior sculpta : Rex Hammurabi deum Šamaš veneratur qui ei virgam et circulum porrigit.
Codex Hammurabi in stela Susis reperta nunc Lutetiae apud Museum Lupariense ostentatus : pars posterior cuneiformis signis inscripta.

Codex Hammurabi est praeclarissimus legum codex, a rege Hammurabi Babylonis promulgatus. Textus in primis stela Susis reperta traditus est, quamquam sunt etiam tabellae fictiles quae partes huius codicis praebent.

Stelae inventio et descriptio[recensere | fontem recensere]

Hieme annorum 1901 et 1902 archaeologi Francici tria magnae stelae basalticae fragmenta e quattuor partibus cuneiformis signis inscriptae et paene integrae Susis invenerunt, ubi a quodam Elamitarum rege[1] duodecimo saeculo a.C.n., pretiosa victorum praeda, advecta in arce exhibita erat. Nam in maiorem Hammurabi regis (1792-1750 a.C.n.) gloriam, cuius effigies summo lapide sculpta stat ante sedentem deum solis et iustitiae Šamaš, regi virgam et circulum (insignia regia) porrigentem, octavo decimo saeculo a.C.n. Accadice exarata et erecta erat. Ex aula templi Sipparensis Šamaš Elamitae ea rapta esse videtur[2], etiamsi fieri quoque potuit ut in palatio Babyloniaco steterit. Haec stela seriem circiter[3] 275 legum vel potius iudiciorum praeferebat quarum minima pars tantum illo tempore minutis fragmentis in bibliotheca Assurbanipalis repertis nota erat. Iam anno 1902 assyriologus Iohannes Vincentius Scheil tria milia et quingentas lineas illius textus publicavit[4] (quam editionem principem multae aliae secutae sunt). In praefatione scripsit: "haud dubitanter, inquit, adfirmare licet Hammurabi codicem non tantum in maximis monumentis historicis orientalium nationum ponendum esse, sed etiam universae humani generis historiae[5]". Simul ipsa stela in Museo Lupariensi collocata est, ut exponeretur.

Stela 2.25m alta, 0.70m lata, 0.47m crassa erat. Imae columnae ab Elamitis erasae sunt, videlicet ad dedicationem divinam addendam, ut ex vicinis monumentis apparet quae et ipsa ad gloriosam praedam pertinebant. In Hammurabi codice tamen illud spatium vacuum relictum est. Illa lacuna partim (non omnino) ex apographis fictilibus postea passim in Mesopotamia inventis suppletur.

Stelae scriptura, ut aequum erat in monumento lapideo maiestatis pleno, talem aspectum, qualem stelae multo antiquiores solent, praebet: forma cuneiformium signorum e prioribus saeculis sumpta est, non e cotidianis scriptis aetatis Hammurabi. Quin etiam lineae a summo lapide ad infimum decurrunt, columna posterior ad laevam prioris posita est. Contra in tabellis fictilibus illo tempore iamdiu lineae a laeva ad dextram procurrunt et linea posterior infra lineam praecedentem posita est.

De genere litterario[recensere | fontem recensere]

Quamquam longissimus et hodie per orbem terrarum notissimus, tamen codex Hammurabi nec primum nec antiquissimum Mesopotamicorum collectaneum iudiciorum fuit: nam tribus saeculis ante Ur-Namma, rex civitatis Ur (2111-2094), codicem eiusdem generis Sumerice composuit in cuius prologo res gestae et virtutes regis descriptae et secutae sunt sententiae iudiciariae exempli gratia collectae, e quibus quadraginta nobis servatae sunt. Rex civitatis Isin quoque, Lipit-Ištar (1936-1926) huiusmodi collectionem Sumerice promulgavit. Ne primus Accadicus "codex" quidem erat: rex enim Ešnunnae Daduša (mortuus 1779 a.C.n.) eum praevenit, e cuius codice sexaginta sententiae ad nostram aetatem pervenerunt. Fortasse etiam alii fuerunt de quibus nihil accepimus. Codices legum, tempore procedente, plures causas amplexae et longiores facti sunt: nec opera praecessorum Hammurabi aspernatus est sed potius amplificavit.

Simili modo atque priores textus disponitur stela Hammurabi: longus prologus regis beneficia erga deos et populos victarum civitatum glorificabat, circiter 275 iudiciariae sententiae (dināt mīšarim) sequebantur, epilogus Hammurabi exemplum regibus posteris proponebat et magna mala si quis quid in scriptis mutarit minabatur. Quapropter nonnulli assyriologi putant hoc monumentum ultimis annis regni erectum non tam ad iudicum qui de reorum causis cognoscebant usum quam ad aeternam gloriam regiam spectasse et Hammurabi regem iustitiae et aequitatis (Accadice šar kittim u mīšarim) fuisse testificari voluisse. Ita in prima columna prologi legitur : '[dei]... nomen meum Hammurabi nominarunt, pium principem qui deos veneratur, iustitia in finibus ut fiat, malus pravusque ut tollerentur, potens inopem ne opprimeret...[6]'. Magnum opus in scribarum scholis ne varietur usque ad Achaemenidarum aetatem describebatur : nam illi "codici" novae leges numquam inserebantur, quod alioqui Hammurabi in epilogo vetarat. Venerandum exemplum tum erat potius quam legum validarum corpus. Certe non minus quam quadraginta apographa per fragmenta in Museis servata nota sunt. Nec tamen dubitari potest quin iudices, tempore saltem Amoritarum regum, ad illum textum respexerint eo magis quod ex epistolis compertum habemus ipsum Hammurabi de similibus causis cognovisse et ita ut in codice postea scriptum est tum decrevisse[7]. Nonne rex in epilogo proclamabat :"si quis iniuriam accepit, si litem habet, ad imaginem mei veniat, stelam meam ut sibi legeretur petat, pretiosa verba mea audiat, per meam stelam causam suam cognoscat et pax in eius corde fiat!" ?

Prologus et epilogus, ideogrammatibus et vocabulis raris referti, orationis 'poeticae' exempla sunt, cum leges ipsae ad linguam communem coaevam spectent.

De iure Babyloniaco[recensere | fontem recensere]

Ut in medicinae aut divinationis tractatibus illius remotae aetatis variarum condicionum enumerationibus respondebant praecepta vel praedicta eventa, sic sententiae Hammurabi non ad principia quaedam iuris e quibus deducerentur referebantur sed exempla per genera disposita (quae dispositio nonnulla tamen vitia in codice praebebat) colligebant. Omnis sententia cum condicione incipiebat ("si quis [šumma awīlum...] tale quid fecerit...") quam sequebatur eventus vel sententia futuro expressa ("tum hoc accidet"). Exempli gratia :

Si filius patrem verberarit, manum eius decident[8].

Sententiae codicis non tantum delicta poenasque enumerabant sed etiam mercedes (minimas ?) laborum et pretia rerum finiebant et, quae ad matrimonium, filiationem, adoptionem, hereditatem, aes alienum, agricolarum aut artificum aut negotiatorum officia pertinebant, diligentissime decidebant. Pars non spernenda illius iuris in familia versabatur ; contra ius publicum aberat quia universa potestas penes regem erat qui deis tantum rerum gestarum rationem reddebat.

Nonnulla a iure hodierno vehementer abhorrebant. Ita nonnullae poenae durae vel etiam absurdae videri possunt quia damna multiplicabant, in primis lex talionis quae Sumeris ignota erat atque tunc primum in lucem historicam perveniebat. Exempli gratia :

Si quis oculum hominis effoderit, eius oculum effodient[9]

Vel etiam peius :

Si quis feminam praegnantem ceciderit atque illa fetum amiserit et insuper ipsa obierit, eius filiam necabunt.[10]

Nec omnes homines eodem pretio aestimabantur aut iura aequa habebant. Multum enim intererat inter hominem liberum nobili loco natum (Accadice awīlum) et hominem plebeium humili loco natum (muškēnum qui agriculturae deditus fuisse videtur) ac postremo servum (wardum). Exempli gratia si quis per imprudentiam casumque awīlam occiderit dimidium minae argenti pendet (circiter 240g., id est circa sexaginta denarios Romanos ante Neronianam ponderis deminutionem) ; si vero muškēnam, tantum tertiam partem minae (circiter 45 denarios)[11] pendet.

Cum testimonia aut probationes deerant, ad sacramentum per deum Šamaš vel etiam ad iudicium dei Fluminis decurrebant. Ita si quis vicinum quendam veneficii accusarat ille vicinus in flumen coniciebatur. Si salvus evaserit accusator morte adficiebatur et eius bona illi quem accusarat addicebantur ; contra si perierit eius bona accusatori addicebantur[12]

Fontem primi ordinis codicem Hammurabi esse constat ad vitam cotidianam Mesopotamiae octavo decimo saeculo a.C.n. cognoscendam.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Regnum Hammurabi.

Latine[recensere | fontem recensere]

  • Exstat versio Latina, ab Antonio Deimel data:
CODEX HAMMURABI : Transscriptio et translatio latina, Romae: Sumptibus Pontificii Instituti Biblici, anno 1930.

Barbare[recensere | fontem recensere]

  • The Babylonian laws. 2, Transliterated text, translation, philological notes, glossary, cur. G. R. Driver and John C. Miles, Clarendon Press, 1968.
  • Le Code de Hammurabi : introduction, traduction [de l'akkadien] et annotation par André Finet,.... - Quinta editio. Parisiis, Cerf, 2004. ISBN 2-204-07013-0

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Béatrix André-Salvini, Le Code de Hammurabi, Paris, Réunion des musées nationaux, coll. « Solo », 2003
  • The Babylonian laws. 1, Legal commentary, curantibus G. R. Driver and John C. Miles, Clarendon Press, 1968.
  • Dominicus Charpin, Hammu-Rabi de Babylone, Presses universitaires de France, 2003 : 201-218 (cap. VIII) ISBN 978-2-13-053963-6
  • Horst Klengel, König Hammurapi und der Alltag Babylons, Tiguri, 1991.
  • Martha Tobi Roth, Law collections from Mesopotamia and Asia Minor, Society of Biblical Literature, 1997 ISBN 0-7885-0378-2
    • "The Law collection of king Hammurabi : toward an understanding of codification and text" in La codification des lois dans l'Antiquité : actes du [16e] colloque de Strasbourg, 27-29 novembre 1997. De Boccard, 2000 : 9-31 ISBN 2-7018-0132-X
  • Marie-Joseph Seux, Lois de l'Ancien Orient, Paris, Le Cerf, 1986
  • Reuven Yaron, "The nature of the early Mesopotamian collections of laws : another approach" in La codification des lois dans l'Antiquité : actes du [16e] colloque de Strasbourg, 27-29 novembre 1997. De Boccard, 2000 : 65-76. ISBN 2-7018-0132-X
  • Jan Rothkamm, Talio esto : recherches sur les origines de la formule "oeil pour oeil, dent pour dent" dans les droits du Proche-Orient ancien, et sur son devenir dans le monde gréco-romain, Berolini, De Gruyter, 2011 Apud Guglum librorum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sive Šutruk-Nahhunte qui Sippar diripuit, sive Kutir-Nahhunte qui Babylonem cepit.
  2. Andre-Salvini p.6. Charpin (2003) p. 210.
  3. Incertus est numerus ob lacunam.
  4. Mémoires de la Délégation archéologique en Iran, t. 4, Parisiis, E. Leroux, 1902.
  5. p.11.
  6. I, 21-39 : mīšaram ina mātim ana šubīm, ragam u ṣinam ana hullukim, dannum enšam ana lā habālim
  7. Charpin (2003) : 210-218 et (2005) passim. Andre Salvini (2003) : 44-57.
  8. Lex 195 : šumma mārum abašu imtahaṣ rittašu inakkisu.
  9. Lex 196 : šumma awīlum īn mār awīlim uhtappid īnšu uhappadu
  10. Leges 209-210.
  11. Leges 207-208.
  12. Lex 2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Bible-History.com, Law-Codex of Hammurabi: imago stellae (Anglice)